Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SEGT.  XXXI.
anno  1657.  die  25.  Novembr.  dissecui.  Ventriculus, -
  qui  brassica  comesta  repletus  erat,
una  cum  intestinis  eo  se  habebant  modo,  quo
descripta  sunt  Cl.  Bartholino.  Lien  exiguus,  gracilis -
  &  circa  extremitates  acuminatus,  longitudine ¬
  sua  omnino  vix  vero  latitudine,  nullo
autem  modo  crassitie,  minimum  attigit  digi
tum,  atque  mediantibus  binis  venulis  ventriculo -
  adhæsit.  Hepar  praeter  tres  lobos  exiguum ¬
  adhuc  habebat  appendicem,  in  omenti -
  duplicatura  latitantem.  Circa  portam  rami -
  lymphatici  apparebant.  Vesicula  fellis
exigua  eaque  humore  bilioso  turgida,  parenchymati ¬
  hepatis  ita  erat  immensa,  ut
vix  conspiceretur.  Vesiculae  atrabilares  flavescentes ¬
  phaseoli  magnitudine  &  figurae  con
spicuæ,  excavatæe  erant.  Renes  sat  ma
gni  &  cavi  ita  lumbis  adhaesere,  ut  dexter  lon
ge  superior  esset  sinistro.  Hi  in  priori  subjecto ¬
  nulli  conspersi  erant  pinguedine,  imo  nulla -
  omnino  pinguedo  in  toto  reperiebatur  corpore. ¬
  In  poſteriori  vero  subjecto  non  tantum ¬
  totum  infimum  ventrem  largissima  ambiebat ¬
  pinguedo,  sed  &  omnia  vasa  ipsosque
renes  ita  occultarat,  ut  nonnisi  ea  remota  in
conspectum  venerint.  Patet  exinde  quo  anni ¬
  tempores  lepores  sint  delicatiores.  Ureteres ¬
  exigui,  circa  collum  fere  vesicae  isti  demum ¬
  inserti  erant.  Vesica  urinaria  ingens,
oblonga  &  sero  repleta,  longitudine  octo,
latitudine  quatuor  pollices  transversos  non
superavit.  Vesicula  seminales,  orificio  vesicae
substratæ,  albo  turgebant  humore.  Testiculi
duo,  nimirum  utrinque  unus,  in  abdomine
sub  communibus  corporis  integumentis  latentes, ¬
  longitudine  octo,  latitudine  unum,  crassitie -
  medium  pollicem  transversum  non  excedentes, ¬
  eo  loco,  ubi  plexum  pampiniformem -
  contingebant,  nimium  angustati,  in  illum ¬
  desinere  quasi  videbantur.  Transcende
bant  eos  funiculi  quidam  carnosi,  femoribus
firmiter  annexi,  in  eum  finem  per  transversum -
  producti,  quo  firmius  loco  suo  affixi  hae
rerent  testiculi.  Hi  tunica  tantum  albuginea
tecti  &  è  substantia  glandulosa  conflati  nullam
manifestam  monstrarunt  cavitatem.  Parastata ¬
  utrinque  una,  ad  latus  testiculi  sui  extensa, -
  istum  instar  pulvinaris  excipiebat.  Penis ¬
  nerveus,  in  extremitate  acutus  &  ex  parte
incurvatus  visus.  Istius  radici  appensae  Prostatae ¬
  glandulosa  cinereique  coloris  nullam  ma
nifestam  ostendebat  cavitatem.  E  regione
antem  penis,  in  externa  parte  cutis  pilosae,
foramen  conspiciebatur  vulvam  aemulans,  quod
adeo  obtorto  ductu,  ut  sine  ſectione  ſtylo
minimè  investigari  possit,  in  Prostatas  tandem
desinebat.  Et  quandoquidem  in  binis  illis  le
poribus  tale  foramen  deprehendi,  merito  suspicor ¬
  in  aliis  quoque  masculis  simile  apparere.
Unde  forsan  vulgus  ansam  arripuit,  ut  lepores

DE  LEPORE.
143
Hermaphroditis  annumeraret.  Pulmoner  flavi -
  Cor  ambientes  in  posteriori  subjecto  in
quinque  tantum  lobos  distincti,  atque  in  sinistro -
  latere  diaphragmati  &  venae  cavae  adnati ¬
  erant.  Pericardium  humore  plurimo  scatens ¬
  Cor  magnum  continebat,  cujus  auricula
dextra  magnitudine  excessit  sin  stram  &  in  cujus ¬
  dextro  thalamo  sanguinis  concreti  copia
visa.  In  Cerebro  denique  flaccido  quatuor
ventriculi,  rete  quoque  mirabile  &  nervorum
origines  satis  erant  conspicui.  Id  adhuc  adjungendum ¬
  est,  quod  cum  leporem,  quem
vivum  dissecui,  imposuerim  in  mensam  lapideam, ¬
  ille  non  diu  post  inceptam  sectionem
convulsionibus  epilepticis  aliquoties  correptus
fuerit.  Causam  in  nimiam  mensae  frigiditatem ¬
  rejicio.  Hactenus  Segerus.  De  caetero
Intestinum  Cæcum  in  lepore  &  VULPECULA
in  specie  &  ex  professo  descripsit  D.  Christianus ¬
  Rudnicius  in  cit.  supra  Miscell.  ejusdem
anni  &  Decuriæ  Obs.  159.  pag.  248.  verbis  seqq.
VULPECULAM  per  aliquot  septimanas  domi ¬
  alueram;  ne  vero  sensim  accrescens  astuta ¬
  nimis  majores  crearet  familiae  molestias,
dum  laqueis  extricata  saepius  turbas  concitaret, ¬
  cultro  anatomico  illam  destinavi  atque
Excelleniissimum  mihique  amicissimum  virum
D.  Gustavum  Casimirum  Sabrliep  von  der  müblen, ¬
  tunc  Gedani  Practicum,  nunc  Serenissimi -
  Electoris  Brandenburgici  Archiatrum,  ad
sectionem  privatim  instituendam  invitavi.  Dissecto ¬
  ventre  perlustratisque  variis  haud  ingratis ¬
  Cæcum  intestinum  imprimis  admodum  affabrae ¬
  cochleae  ad  instar  excavatum  notavimus,
quod  singulari  ſtudio  mihi  asservavi,  &  tantae
&  incomparabilis  structurae  rationem  usumque
saepissimè  miratus  sum.  Post  aliquod  temporis ¬
  spatium  hanc  ejusdem  majorisque  Naturæ
miraculi  in  LEPORE  observationem  perscripsit ¬
  ad  me  præmemoratus  Excell.  Vir  his  verbis. ¬
  Leporis  exta  inspexi,  atque  tum  admirandam ¬
  didymorum  structuram,  qua  &  extra -
  corpus  propendere  Coles  &  intra  corpus
plane  retrahi  atque  occultari  queunt,  ut  acolis -
  videri  posset  rei  ignaro  lepus,  non  sine
admiratione  lustravi.  Intestinum  praeterea
Cæcum,  quod  sane  &  magnitudine  &  artificiosissima ¬
  structura  omnem  fere  admirationem
vincit,  vulpinum  istud,  venustum  quidem  &
affabre  a  Conditore  ter  glorioso  constructum
vix  quintam  magnitudinis  partem  aequat  Ap.
pendicem,  qui  medii  digiti  longitudinem  sesqui ¬
  altera  proportione  superat  ac  punctulis  digitalis ¬
  ad  instar  distinguitur,  alias  aequali  superficie ¬
  atque  tunica  duplo  reliquo  suo  corpore ¬
  crassiore  praeditus  est,  excipit;  ductus  ipse ¬
  crassis  intestinis  &  hoc  appendice  tenuior,
qua  tunicas,  multo  crassior  &  capacior  qua
molem  ipsam  14  ulnam,  si  in  longum  protenderetur, -
  longus  in  circulum  mesenterii  beneficio ¬

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer