SECT. XXIII.
Meatus auditorius locum quodammodo notabilem ¬
prope capitis summitatem occupabat, in
sceleto lit. h. expressum. Maxillae superioris
parti anteriori quatuor infigebantur dentes Incisores, -
a quibus haut procul dens quidam locabatur ¬
exertus, largus, præacutus & ad exteriora -
prominens, pone quem ab utroque latere
sex gemini stabant molares. Maxilla inferior,
cujus ossa à molaribus ad incisores videbantur
cariosa, sex cum dimidio digitos erat longa &
unum cum dimidio lata, eo videlicet in loco,
ubi primus geminus haerebat molaris, quales
sex itidem numero occurrebant, quemadmodum ¬
& quatuor incisores, dentibus exertis hic
ob putredinem amissis. Vertebrae colli observabantur ¬
septem, quatuor cum dimidio digitos ¬
longae: prima harum seu Atlas duobus latis ¬
processibus transversis erat instructa, omni
vero carebat spina, non secus ac vertebra tertia,
quarta & quinta, quam tamen latam vertebra
secunda, quin imo acutam insimul sexta & se
ptima possidebant. Dorsum novendecim habebat ¬
vertebras, quarum prima, secunda, &
tertia spinas longitudine tres digitos superantes
obtinebant, reliquæ vero secundum proportionem ¬
minoribus gaudebant spinis, quo propriores ¬
erant à cauda. Ossis Coccygis ex pluribus ¬
quam septem vertebris (quae ultra ossis
Ischii tractum haut protendebantur) conflati,
vertebram primam ad duorum digitorum acEXPLICATIO -
FIGURARUM
TAB. XXII.
FIG. I. sistens Sceleton.
a. Dentes anteriores seu Incisores.
b. Dens est exertus seu prominens.
c. c. Dentes molares.
d. Maxilla inferior.
Pars ea, qua cariosa erat, maxille irferieris.
f. Cranium.
g. Oculi orbita.
h. Porus seu Meatus auditorius.
i. Triangularis Cranii expansio à parte ejus posteriori. ¬
k. Vertebræ Cervicis.
l.I. Vertebra Dorsi atque Lumborum.
m. Ossis Coccygis vertebra.
n. n. Costæ.
9. Os Sterni protuberans.
p. Scapula.
q. Os Ischii.
r. r. Os Femoris.
s. Patella pedum posteriorum.
t. Tibia pedis anterioris.
u. Larga quadam Tibiae protuberantia.
W. Tibia seu Focile majus pedis posterioris.
x. Fibula seu Focile minus pedis posterioris.
y. y. Tarsus in pedibus aeque anterioribus ac posterioribus. ¬
DE TAJACU.
121
cedentem longitudinem, Autor in principio
ex plutibus forsan oslibus, nunc in unum coalitis, ¬
fuisse coagmentatum suspicatur. A quovis ¬
latere quatuordecim comparebant costæe.
Os Sterni ultra digitum prominebat, antequam
prima ipsi implantabatur costa. Scapulae longitudo ¬
quinque aequabat digitos, sicut ossis femoris ¬
quinque digitos cum dimidio; quam etiam ¬
longitudinem os tibiae ex toto spectatum
attingebat, licet à junctura ossis femoris ad os
usque Metatarsi quatuor tantum digiti numerarentur. ¬
Tarsi ossa erant quinque, Metatarsi
tria, duos digitos longitudine superantia; digitorum ¬
ossa novem, qualibet ungula tribus
gaudente ossibus, & quolibet pede anteriore
tribus ungulis dotato. Os femoris pedis posterioris ¬
ad sex fere digitorum accedebat longitudinem, ¬
prope suam cum osse tibiae juncturam ¬
parvum quoddam os, patellæ in homine
simile, obtinens. Tibia haec posterior non uno
constabat osse, sicut anterior, sed duobus, Focili ¬
nempe majori & minori, quinque digitos
cum dimio longis. Tarsi ossa conspiciebantur
quatuor, calcis osse duos fere digitos existente
longo: Metatarsus quatuor pariter habebat ossa, -
quorum duo anteriora omnium erant amplissima, ¬
duos videlicet digitos cum una quarta
longa; quatuor denique digitorum singuli tribus ¬
gaudebant ossibus, ultimo horum cooperto -
ungue.
z. Calx in pede posteriori.
a. o. a. Metatarsi ossa.
B. B. G. Digiti.
Y. Y. Y. Ungues.
FIG. 2. Glandulae odoriferae monstrans orificium,
prout naturaliter exterius in dorso illud comparebat, ¬
quod propter levem quandam similitudinem ¬
plerisque hucusque imposuit, ut
umbilicum idem crediderint, parvo spatio
circumcirca hoc orificium setis fere existente
denudato.
FIG. 3. Pleraque abdominis viscera, è corpore
exemta, delineans.
A. Oesophagus seu Gula.
B. Ventriculus primus.
C. Ventriculus secundus.
d. d. Ventriculi secundi cornua.
E. Ventriculus tertius.
f. Pylorus.
g. g. g. Intestina tenuia.
H. H. H. Colon.
i. Cœcum.
k. Rectum.
1. Mesenterium.
m. m. Vasa Mesaraica.
n. Pancreas.
o. Lien.
p. Hepar.
q. Ductus biliarius ab Hepate ad Duodenum.
FIG. 1.