SECT. XXII.
latus transiens, tertio connectebatur. Abhinc ¬
descendens inferiorem primi ventriculi
partem subibat, & reascendens posterius
fundo ventriculi prioris annectebatur; adeo
ut hoc epiploon non intestinis superjaceret,
uti alias communiter esse solet.
Ventriculi erant tres. Primus, qui erat
maximus, ex 2. membranis compositus erat,
quarum interior villosa ab exteriore altera facile ¬
separari poterat. Secundus, qui erat
minimus, habebat plicas quasdam internè
elevatas, quæ varias efformabant figuras,
& quasi rete efficiebant. Tertius, qui erat
mediocris magnitudinis, denticulatis gaudebat ¬
foliis, qualia in tertio Boum ventriculo
conspiciuntur. Bartholinus in rupicapra,
quam describit, invenit, quod duo orificia
ventriculi, (nam de uno saltim loquitur
fuerint sibi invicem proxima; ast in nostro
subjecto illa sat longe à se invicem distabant,
uti icon illa exprimit, Tertius ventriculus
insolitum corpus quoddam habebat, interiori ¬
ipsius membranae annexum. Hoc cor
pus compositum erat ex dura membrana,
cui sabulum inclusum detinebatur. Gesnerus ¬
asserit, quod rupicapra soleat sabulum
deglutire, quo lingua & fauces suas purget, -
quae communiter pituita s. phlegmate,
appetitum ipsorum profligante, scateant.
Praeter hoc rarum corpus, quod naturaliter
viscosum erat, aderat pila sc. seu corpus
quoddam globosum, facile separabile. Figura ¬
illud erat ovalis, continens 13. lineas.
Alterum ipsius extremum erat quasi resectum, ¬
& haec scissura simplici per medium
suum gaudebat cavitate. Haec pila coloris
obscure olivacei erat. Velschius in tractatu
suo de Aegagropilis, seu pilis, qui in ventriculis ¬
rupicaprarum reperiuntur, vocat ipsum
Bezoardicum lapidem Germanicum. Cardanus ¬
eandem appellat ovum vaccinum, forte ¬
quoniam hae pilae interdum in ventriculis
juvencarum * inveniuntur, uti Plinius
observavit. Bartholinus tradit, quod in
Dania equorum & ovium ventriculis familiares ¬
sint. Hic author opinatur, quod hae pilae ¬
oriantur vel ex pilis, quos vaccae, dum
seipsas lambunt, deglutiant, vel ex lana,
quam oves ab invicem inter se devorent,
cum per montes nive obsitos hyeme transeant, ¬
in quibus nullum gramen reperire
possunt.
Pila illa, quam nos reperiebamus, non
videbatur ex pilis conflata, sed potius ex fibris ¬
lignosis: quod cognoscebatur ex inaequalitate ¬
harum fibrarum, quae non ejusdem
crant molis, nec uniformis figurae, uti alias
si ex pilis constaret, necessarium fuisset. Praeterea ¬
considerandum, quòd hae pilae & in
Vel potius boum antiquorum & vetustiorum.
DE DAMA.
117
ventriculis equorum inveniantur, qui non
sunt è natura & familia animalium seipsa
lambentium, in quibus proinde ex alia re
quam pilis necessario constare patet. Propterea ¬
maxima pars Scriptorum, & inter alios ¬
praecipui Camerarius & Gesnerus, opinantur, ¬
quod hae pilae constent ex reliquiis plantarum, ¬
quas animalia hæec devoraverunt,
quarum nempe duriores fibrae non concoctae ¬
remanserint. Porro iidem asserunt, quod
hae fibrae sint ex herba Doronici, quod quidam ¬
pro specie aconiti habent: nam quamvis ¬
Doronici folia sint tenera & mollia, ea
dem tamen nervosis quibusdam donata sunt
fibris, fermè instar foliorum plantaginis.
Plinius videtur hanc opinionem confirmare,
dum tradit, quod rupicapra vivat tum ex
venenis, tum ex herbis siccioribus; Botanici ¬
vero nondum consentiunt circa venenosam ¬
Doronici qualitatem, & quidam disputant, ¬
an & homini venenum sic: iidem tamen ¬
omnes fatentur, quod plurimis brutis
venenosum sit pharmacum. Creditur quod
rupicaprae devorent Doronicum, quo se muniant ¬
contra vertiginem, qua facile corripi
possent, dum per vertices rupium praealtorum ¬
praecipites discurrunt. Velschius tradit
has pilas nonnisi in primo vel secundo ventriculo ¬
inveniri: illa vero, quam nos invenimus, ¬
ventriculi tertii inquilina erat. Camerarius ¬
annotat, quod versus Noyembrem
mensem maxime inibi concrescant: noſtra ¬
vero anatomia in Decembri celebrata
fuit.
Omnia inteſtina ſimul ſumpta, (coeco tamen ¬
excluso,) 40. pedes longa erant.) Cocum ¬
8. unciarum erat. Colon pedem non
superabat.
Splen erat rotundus & instar placentae planus, ¬
18. lineas crassus erat in illa medietate,
quae magno ventriculo adharebat; alterum
ipsius dimidium, quod nullibi adhaerebat,
in crassitie sua sensim minuebatur, usque ad
finem, qui erat valde tenuis.
Hepar3. habebat lobos, duos majores, &
unum minorem. Vesica fellea in medio
dextri lobi erat. Inter animalia bile carentia ¬
Plinius enumerat caprum, cujus rupicapra ¬
species est. Illa, quam Bartholinus secuit,
bile carebat.
Renes duos pollices erant longi. Membrana ¬
adiposa non erat juncta & annexa,
uti communiter, corpori renum, sed vacuum ¬
inter hæc duo remanebat spatium.
Idem à Bartholine in rupicapra sua notatum
est. Vertex membranae adiposae dextri renis ¬
exiguo hepatis lobo connexus erat.
Cornua uteri insolitae erant longitudinis
& plicis variis circumvolutionibusque inflexa. ¬