Full text : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  XVI.  DE
coagulo  plane  liber.  Arteria  magna  similiter ¬
  vulnerabatur  parum  supra  emulgentem,
&  postquam  inflassemus  truncum  illius,  nil
quiequam  flatus  ullatenus  prorumpebat.  Est
verum  omnino,  quod,  postquam  ligassemus
truncum  supra  divisionem  iliacarum  arteriarum, ¬
  flatus  disparuerit  per  superiorem  mesen
tericam,  quae  erat  diffracta;  sed  cum  hic  ramus ¬
  ligaretur,  aeri  plane  patebat  via,  unde
erumperet,  &  proinde  universus  arteriae  magnae ¬
  intumescebat  truncus.
Hic  spermaticorum  vasorum,  nec  non  aliarum ¬
  partium  (qua  sunt  planè  necessariae  ad  generationem) ¬
  defectus  optime  conveniebat
cum  ingenti  copia  pinguedinis,  qua  animal  hoc
scatebat,  eadem  ratione,  qua  omnia  illa,  quae
per  causam  quandam  externam  ad  generatio
nem  reddita  sunt  inepta:  utpote  in  quibus  superfluum ¬
  nutrimentum  potest  impendi  progignendæ ¬
  pinguedini.
Haec  res  nos  aliquatenus  suspicari  faciebat,
si  qua  fortè  noster  Cato-pardus  fuerit  castratus, ¬
  dum  esset  adhuc  juvenis,  juxta  consue
dinem  inter  Turcas  receptam,  circa  quosvis
mares,  quos  in  domos  suas  recipiunt,  ubi
frequentem  quoque  alunt  hunc  Cato  pardum,
maxime  in  Barbaria.  Aderat  quippe  quaedam
apparentia,  quod  haec  spermatica  vasa  fuerint
per  aetatem  extincta  &  consumpta,  non  secus
ac  in  anastomosibus  cordis  animalium  brevi
post  ipsorum  partum  intervallo  fieri  solet,  quandoquidem ¬
  haec  vasa,  ob  actionem  ipsarum  &
usum  jam  cessantem,  concrescunt  exsiccata  &
plane  abolentur.  Est  autem  &  hoc  omnino
verum,  quod  nullam  in  corporis  pelle  cicatricem ¬
  deprehenderimus;  &  si  consideretur,
quod  umbilicalia  vasa  quieta  remaneant  sem
per  contracta,  dum  non  amplius  exercent
functionem,  ad  quam  adhibebantur  ante  partum, ¬
  &  quod  vasa  spermatica,  quae  &  aliis  usibus, ¬
  quam  generationi  inserviunt,  non  habeant ¬
  causam,  ob  quam  exsiccentur,  propter
cessantem  illorum  usum,  quamvis  ille,  cui
potissimum  destinata  sunt,  finis  cesset:  siquidem ¬
  ordinarie  videmus,  quod  eadem,  dum
procedunt,  dimittant  complures  ramos  pro
nutrimento  partium  adjacentium.  Remanemus ¬
  proinde  in  praeconcepta  nostra  opinione,
quod  defectus  hic  tam  importantium  &  necessariorum ¬
  organorum  procedat  oportet  à
quadam  alia  causa,  &  quod  sterilitas,  quae  est
communis  haud  paucis  animalibus,  quae  sunt
progenita  per  mixturam  duarum  diversarum
specierum,  debeat  habere  particularem  quan
dam  causam  in  nostro  subjecto.  Equidem  cau
sa  sterilitatis  in  mulis  non  est  defectus  ullius
organi,  quod  ad  generationem  requiritur,  siquidem ¬
  differentia,  quae  forte  deprehenditur
in  conformatione  matricis  equarum  &  matricis ¬
  asinarum,  non  potest  (secus  ac  aliqui

CATO  PARDO.
asserunt)  esse  causa  sterilitatis,  cum  equa  (in
qua  quædam  desunt,  quæ  adsunt  in  asina)  non
careat  ulla  illarum  partium,  quae  sunt  absolutè ¬
  ad  generationem  necessariae,  siquidem  &
generant  &  concipiunt;  praeterea  differentia,
quae  est  in  organis  equorum,  &  in  illis  asinorum, ¬
  non  impedit  pariter  generationem  mulorum, -
  qui  procedunt  ex  mixtura  harum  duarum ¬
  specierum.
Aristoteles  itaque,  juxta  Empedoclem,  attribuit ¬
  hunc  defectum  soli  temperiei  hujus  animalis, ¬
  cujus  partes  contraxerint  duritiem,  quae
reddit  illas  inhabiles  ad  novam  mixturam  ;
quod  negotium  hic  Philosophus  explanat  per
comparationem  cupri  &  stanni,  quae  ab  invicem ¬
  ſeparata  ſunt  valde  ductilia  &  malleabilia, ¬
  quo  possint  variis  operibus  impendi:
ast  postquam  haec  duo  metalla  fuerint  in  unam
maſſam  conflata,  nullis  porro  usibus  idonea
sunt,  nec  ulla  illis  forma  nova  imprimi  potest, ¬
  idque  propter  duritiem  &  fragilitatem,
quam  metalla  haec  commixta  acquirunt.
Adeoque  si  verum  sit  quòd  Lapi  cervarii,
qui  censentur  generari  ex  Lupo  &  panthera,
sicuti  Molossus  ex  Leopardo  &  canicula,  &
maxima  pars  aliorum  animalium,  quae  gignuntur ¬
  ex  mixtura  duarum  specierum,  propterea
generare  non  possent,  censendum  sane,  quod
conformatio  nostri  Cato-pardi  fuerit  particularis ¬
  ipsi  atque  accidentalis,  &  quod  defectus
partium,  qua  deerant  ipsi  &  qui  ipsum  ad  generationem ¬
  ineptum  reddebat,  non  processerit ¬
  ab  hac  specierum  commixtione,  quae  dum
mutarit  partium  conformationem,  non  poterat ¬
  illam  tantopere  corrumpere,  ut  istas  partes ¬
  ineptas  redderet  ad  functiones,  utpote,
neutiquam  sufficit  ad  producendam  tantam
mutationem,  quae  potius  potuit  produci  per
vitium  quoddam  temperamenti,  quod  omnino ¬
  necessarioque  debet  esse  plane  singulare,
ob  commixtionem  specierum.  Denique
probabile  est,  si  mulus  sit  solum  animal,  quod
specierum  confusio  reddit  sterile,  quod  necessario ¬
  debeat  esse  quid  peculiare  in  illis,  qui
eum  genuerunt,  quod  non  deprehendatur  in
aliis.  Id  quod  Aristoteles  observavit  in  equis
&  asinis,  quod  habeant  ambo  multo  minorem ¬
  facultatem  generandi,  quam  omnia  alia
animalia,  siquidem  in  hoc  genere,  quod  oritur ¬
  ex  iis,  quæe  sunt  brevis  aevi,  &  quae  proinde ¬
  necessario  quoque  debent  promptius  generata -
  esse,  foemellae  conceptionem  suam  multo
longiori  tempore  gestant  multoque  majorem
difficultatem  habent  ad  dandam  illi  ultimam
perfectionem,  quam  alia  animalia,  hanc  quidem
ob  causam  (uti  hic  Philosophus  asserit,)  quoniam ¬
  ipsorum  uterus  insigniter  crassus  est,  similisque ¬
  proinde  terrae,  quam  siccitas  &  ariditas ¬
  reddidit  sterilem.
Sed  his  millis,  deprehensum  est,  quod  Mu¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer