SECT. VII.
cedamus, in tam amplissima divitiarum serie
agmen ducant CORNUA, ramosa illa capitum ¬
Alcinorum ornamenta, utpote quae non
solum plurima, sed etiam reliquis nobilitate ¬
antecellentia pharmaca porrigunt. Ex his
autem cornubus ea, quae in usum medicum
trahuntur, non uno eodemque ab omnibus
omnia colliguntur tempore, sed alii commendant ¬
illa, quæ Alces mense Februario vel
Martio sponte dejicit. Alii vero his praeferunt ¬
ista, quæ ab animali sub finem Augusti
in furorem quasi venereum rapto atque mactato -
vi decerpuntur; quo scilicet tempore ¬
calidum, vegetum & succulentum magis,
Veneris stimulo agitatum, spiritum genitalem ¬
cum Sale vol. in universum quasi corpus,
& praecipuè cornua diffundat: & quidem ducti ¬
ratione Botanicorum, qui radices vel
plantas in usum pharmaceuticum vocandas
Veris potissimum tempore conquirunt, rati,
plantas tunc plane succulentas esse, ac, ut
ita dicam, utero geri, nec dum ipsarum vi
gorem in flores, folia, caules, aut fructus abiisse.
Quibus tamen idcirco non subscr bimus, quin
potius priorum sententiae calculum nostrum
addimus, judicantes, idem cornubus Alcinis
accidere, quod aliis fructibus, qui nunquam
efficaciores existunt, quam cum debitum maturitatis ¬
tempus adepti sponte deciderint. Maturitatis ¬
autem notae certissima habentur, si
cornua sint ponderosa, compacta, dura, &
albicantia; cum contra ista, quæ injusto tempore ¬
& vi ab Alcibus desumuntur, aliis leviora,
porosa, & in medio lituras & sanguinis vestigia
exhibere deprehendantur.
Exhibent quamplurimi Cornu Alcis crudum, ¬
sine ulla præegressa praeparatione, persvasi,
vires in eo tunc concentratas & coadunatas
majore vi in corpus humanum agere posse,
quam cum adhibito igne subtiliores ejus particulæ -
expellantur ac dissipentur. Ideoque
lima vel alio instrumento aspero in pulverem
subtilissimum redigunt, eumque vel solum, vel
aliis appropriatis sociatum v. g. in Epilepsia,
Vertigine, Convulsionibus, cum aqua Lavendulæ, -
Majoranæ: in Febribus cum aqua Carduibened. -
& Cent. min. aut contra Sputum
sanguinis, & pro Haemorrhagiis quibuscunque ¬
compescendis cum Gobelio, additô Extractô -
Tormentill. & Sanguisorb. & simil. propinant. ¬
Sed improbant hunc modum alii,
experientiâ confirmati, Alcinum cornu pariter
ac Cervinum frequenter eadem ratione, uti
fuit exhibitum, ob insufficientem ventriculi
calorem, tam duram substantiam in sua principia ¬
resolvere incapacem, per alvum sine ulla ¬
alteratione fuisse ejectum. Spirituosa enim
substantia omnis actionis causa per terrestres
cornuum particulas colligata impeditur, quo
minus virtutes suas exercere valcat, sed quasi
DE ALCE.
sepulta jacet: imo ſal balsamicum vires suas
exserere nequit, nisi à terrestribus suis vinculis
prius fuerit liberatum
Hinc & quo melius Naturae nostrae consulant, ¬
Cornuque Alcinum nativo corporis calori ¬
obsequiosum reddant, ignem, tanquam
universale instrumentum Chymicum, ideoque ¬
à Tackenio Chemiae Professorem publicum ¬
appellatum, in auxilium vocant, & mediante ¬
ipso, adhibitâ simul artificiosa manu,
diligentique circumspectione, egregia medicamenta ¬
praeparant: quae nos pro divetso ignis
gradu in duas Classes ita dividemus, ut prior
contineat ea, quaæe igne tantum leni, solave
coctione ex cornu eliciuntur: posterior vero
illa comprehendat, quæe aperto & vehementissimo ¬
igne ex isto proveniunt.
Sit itaque in prima Classe 1. Decoctum Cornu ¬
Alcis, quod impetratur, si N. Ras. Corn.
Alc. q. v. & cum s.q. aquae simpl coqu. in diplomate ¬
ſeu vaſe duplici, sibi invicem adapta
to, atque optime clauso, ne inter coquendum
vis medicamentosa avolet: Et post sufficientem ¬
concturam habebis liquorem, viribus medicamentosis ¬
impraegnatum. Operationis hujus ¬
Atiologia nobis aliqua consideranda offert:
Etenim I. praecipitur coctio per diploma, quae
nihil aliud est, quam pharmacum decoquendum ¬
in vase aeneo vel figulino contentum, una
cum vase lebeti magno, aqua fervida repleto,
vel M. B. imponere. Hoc enim pacto avertitur, ¬
ne ignis alias apertus nimis in medicamentum ¬
agat, & violentia sua disturbet vites
eorum quae decoquuntur, sed particulae quaesitae ¬
per blandum aquae calidae fomentum, &
pro extrahendis viribus sufficiens, successive
quasi exprimantur. II. Pro menstruo assumitur ¬
aqua simpl. huic usui prae vino & aliis spirituosis ¬
apprimè conveniens, quo mucilaginosae ¬
& aquosae cornuum particulae ob indolis ¬
similitudinem aquæ vires suas communicare, ¬
seseque invicem melius commiscere valeant. ¬
III. Requiritur diuturna coctio, ut
particulae viscosae & glutinosae, quae in ossibus
magis compactae & firmiter inter se intricatae
sunt, prorsus disgregentur. Ideoque IV. cum
per longam coctionem aquae particulae quamplurimæ ¬
exhalent, exigitur sufficiens liquoris ¬
copia, quae juxta Autorum pharmaceuticorum ¬
calculum in aquæ decupla quantitate
& ultra consisteret. Uus hujus liquoris est,
ut vel dicto modo praeparatus solus vel cum
aliis exaltatus, aut pro obtinendo suavi odore -
& sapore appropriatis junctus, in Febribus,
Vatiolis, Morbillis &c. aegrotantibus dari
queat: Vel in Gelatinam s. Galredam tedigatur, ¬
N. Brodii decoctionis filtrati & affusa aqua ¬
renovati, part. ij. sacchari albiss. p.j. & supra
lenem ignem ad consistentiam crassam inspissando, ¬
quæ postmodum, si lubet, in scatulas