Full text : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  VII.
maque  gaudet  velocitate,  quam  &  longa  crura -
  &  metus  instantis  venatoris  adhuc  accelerat;
quâ  fit,  ut  incredibili  pernicitate,  levissimoque ¬
  gressu  uvida  loca  (quæ  Morassa  vocant
transiliat,  &  venatores,  canes  ac  lupos  infensissimos ¬
  longo  post  se  relinquat  intervallo.
Quod  ex  conspecto  proprio  sanguine  moriatur, ¬
  &  morbo  comitiali  valde  sit  obnoxiuo,
ab  eoque  non  liberetur,  nisi  altera  pedum  po
steriorum  ungula  auri  fuerit  apposita,  Recentiorum ¬
  eloquio,  fabulam  sapiunt.  Integra
potius  &  incorruptae  est  sanitatis,  atque  incredibili ¬
  pollet  robore,  cumprimis  pedum  posteriorum, ¬
  quibus  lupum  aut  robustissimum  canem ¬
  unico  ictu  interimit,  imo  interdum  elabente ¬
  cane  vel  homine  arborem  elidit,  ac  si
fungus  adfuisset.
Caeterum  mansvetum  &  innoxium  existit
animal,  nemini  damnum  inferens,  si  modo
ab  aliorum  invasionibus  esset  liberum.  Pro
foemina  more  Cervorum  non  dimicat,  neque ¬
  praelia  instituit,  sed  quodlibet  suam  adjunctam ¬
  habet  sociam,  cum  qua  sub  finem
Augusti  coit,  eamque  impraegnat.  Eo  tempore ¬
  clamorem  cervino  similem  emittit,  &  in
furorem  quasi  à  nimio  Veneris  appetitu  redactum, ¬
  prioribus  pedibus  terram  frequentissimè ¬
  concutit,  illisque  contra  quemcunque  ho
stilem  insultum  summa  cum  agilitate  utitur,
ut  illud  tunc  aggredi  summe  sit  periculosum.
Foemella  foecundata  permanet  usque  ad  finem
Maji,  tunc  verò  prolem  unicam  vel  binam,
rarò  ternam,  excludit:  quia  vacca  non  plu
res  quam  duos  vitulos  simul  nutrire  potest,
cum  singulis  ubera  bina,  quae  vacca  habet  quaterna, ¬
  debeantur.  Matrem  sequuntur  vituli
annos  duos  vel  tres,  quam  tanto  amore  amplecti -
  Gobelius  l.  c.  asserit,  ut  câ  trajectâ  glo
bulo  bombardae  atque  corruente,  fixis  pedibus ¬
  consistant,  donec  ipsi  transfixi  simul  concidant. -
  Fugâ  enim  vitam  non  redimunt,  sed
ut  vivi  à  lateribus  matrum  non  discedunt,  sic
quoque  mortuas  deserere  nolunt.  Hoc  certum -
  est,  quod  mater  hominem  advertens  vocem ¬
  edat,  quâ  auditâ  pulli  se  una  cum  matre
fugae  committunt,  aut,  si  ob  virium  defectum
non  possunt,  humi  procumbunt,  terraeque,
ne  à  persecutore  suo  videantur,  se  firmiter
applicant.
Pulli,  quos  cicurare  animus  est,  ante  de
cimum  quartum  aetatis  diem  in  sylvis  vel  ca
piuntur,  vel  cum  matre  ad  aquas,  quas  tranare -
  cupiunt,  coguntur,  quo  eo  facilius  illinc, -
  tanquam  natandi  peritiâ  adhuc  destituti,
manibus  excipi  queant.  Postea  admoventur
uberibus  vaccarum  domesticarum,  quae  eos
libenter  admittunt,  &  prout  suos  vitulos  enutriunt. ¬
  Nam  hoc  pacto  ope  vaccarum,  in
continuâ  hominum  frequentiâ  versantium,
mansuefiunt,  suamque  feram  indolem  exuunt,

DE  ALCE.
Wigandus  in  sua  Alcis  bistoria  meminit,  habuisse ¬
  Præfectum  quendam  Alcen  assuefactam,
quae  quotidie  ex  praedio  cum  armentis  in  sylvas ¬
  vicinas  exierit  pastum,  &  sub  vesperam
cum  iis  domum  redierit.  Cicurati  pulli  pane ¬
  vescuntur  ex  manibus  hominum,  alias  comedunt ¬
  avenam,  foenum  atque  brassicam,
veluti  caetera  animalia  domestica;  &  in  Borussiâ, ¬
  ut  mihi  amicorum  quidam  retulit,  vituli ¬
  alcini  tenui  foeno  arque  avenâ,  intermixto ¬
  fructu,  quem  Misteln  vocitant,  &  hyemali ¬
  tempore  apicibus  Tiliarum  inibi  copiose
innascitur:  omnibus  minutissimè  incisis,  &
aquæ  inspersis  farciuntur.  Scire  desideras,  B.
L.  quisnam  sit  iste  fructus  Misteln  dictus:  en
in  promptu  est  Botanicorum  Coryphaeus  Casparus ¬
  Baubinus,  qui  tibi  respondet,  esse  Viscum ¬
  baccis  albis,  à  Fuchsio  Histor.  Plantar.
p.  m.  328.  „tanquam  planta  fruticosa,  lenta,,,
semper  virens,  intus  porracei  coloris,  extra,
subflava,  foliis  buxi,  acinis  exiguis,  sine,
flore,  descriptum,  additâque  icone  exhi-,
bitum.,
In  patentibus  sylvis  haud  conspicitur  Alce
nostra,  nec  latos  ingreditur  campos,  quo  imminens ¬
  vitae  suae  discrimen  declinet,  praescia,
sibi  cum  ab  hominibus,  tum  aliis  feris  frequentes ¬
  insidias  strui;  sed  in  densissimis  sylvis
latibula  sua  quærit,  &  maximè  horrendas  solitudines -
  tutissima  sibi  &  jucundissima  putat
domicilia.  At  &  illic  secura  haud  permanet,
sed  variis  venatorum  machinis  atque  instrumentis ¬
  continuò  fermè  urgetur.  Antiquissimum ¬
  Alces  vel  extensis  telis  vel  positis  cuspidibus ¬
  nocturno  tempore  excipiendi  modum
nos  Olaus  Magn.  I.  c.  docet.  Nec  minus  obsoleta ¬
  videtur  Alces  capiendi  ratio,  quae  hominibus ¬
  istis,  quibus  liberum  non  est  praedatum ¬
  aut  venatum  exire,  usitata  est,  &  à  Gobelio ¬
  sic  commemoratur:  „Lithuani  nostri,  ,,
qui  in  sylvis  insidiosi  hanc  feram  prosequun¬,
tur,  scientes,  quibus  escis  Alces  delectentur,,
illi  magna  vi  &  communi  auxilio  atbores,,
proceriores,  ubi  Alces  transitum  habere  so,
lent,  contorquent  ac  deflectunt,  ut  resilire,,
possint,  funiculis  adaptatis,  ita  ut  cervici¬,,
bus  hæreant.  Eum  igitur  locum  quando,,
Alce  pabuli  gratia  accedit,  atque  nescia  doli,,
tangit  decipulum  seu  rayidla,  guttur  includi-,
tur,  ac  resiliente  arbore  Alce  suffocaturi,
Magis  hodie  usitatum  est,  quod  vel  fossis  inopinato ¬
  intrudantur,  aut  canum  ope  retibus
impellantur,  vel  etiam  globulis  plumbeis  bombardâ ¬
  emissis  trajiciantur.  Notandum  autem
circa  ultimum  modum  venit,  quod  Venatori
hanc  Feram  bombarda  appetenti  ventum  adversum ¬
  observare  necessum  sit,  quia  alias  venatorem ¬
  ob  acutissimum  olfactus  sensum  è  longinquo ¬
  odorans  retrogreditur.  Si  ictu  percussa ¬
  non  corruit,  venatorem  recta  adoritur,
&  vin¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer