SECT. VII.
dito annotarunt. Quæ licet pro Regio tali
opere exornando, & animalis hujus in isto Regno ¬
raritate sat brevia, manca, atque sterilia
sint: intermittere tamen non potuimus, quin,
cum iiber hicce ob exemplarium paucitatem
nonnisi in Magnatum manibus versetur, mutatis ¬
tantum verbis observatorum seriem B. L.
hic proponeremus. PARTES (inquiunt autem) ¬
INTERNAE sive viscera (Alcis) aliquam
convenientiam cum bovinis habebant, praesertim ¬
quod quatuor concernit ventriculos &
intestina. Nihilominus hoc ipsis erat peculiare, ¬
quod primus & maximus VENTRICULUS
ex parte membranae, vasis quamplurimis conspersae, ¬
& Epiploi vices sustinenti, tanquam
sacculo esset inclusus; atque loco glandularum ¬
& pinguedinis, quae ordinariè in hoc vi
scere visuntur, versus supremam sui partem
vesicas aëre repletas castanearum magnitudine
gereret. Inter INTESTINA, quæ quadragin
ta octo pedum longitudinem attingebant, ap
parebat Cæcum, tredecim pollices longum,
quinque vero latum, & appendice destitutum;
de reliquo figura sua Cœcum hominis intestinum -
amulans. HEPAR parvum unius pedis
longitudinem cum latitudine septem pollicum
non excedebat; continuum insuper & absque
lobis sine ullo vestigio fissurae, quae alias ad
cartilaginem Xiphoidem conspicitur. Tam
firmiter ad hæc annatum erat Diaphragmati,
ut in parte convexa quicquam absque ejus ruptura -
separare, impossibile esset. VESICU
LA FELLEA plane carebat, & totum usque
ad interiora sui Parenchymatis livido atque
gryseo tinctum erat colore. LIEN itidem
valde erat exiguum & in sex pollicum latitudine ¬
vix octo pollicum longitudinem superabat. ¬
Substantia horum duorum viscerum maxime ¬
aequalis & homogenea videbatur. RENES ¬
vero in superficie sua externa duobus
diversis coloribus erant signati, qui talem asperitatem, ¬
qualem in corio, Chagrin dicto,
observamus, oculis offerebant, quamvis admotis -
manibus nullam scabritiem vel inaequalitatem ¬
deprehendere liceret. Lumbis non
per duplicaturam Peritonæi, sed saltem mediantibus ¬
propriis vasis adhaerebant. PULMO
sese in septem distribuebat lobos, quorum
unus in medio cavitatis Mediastini, tres vero
in utroque latere cernebantur, ita tamen ut
inferiorum loborum quilibet superioribus majus ¬
expleret spatium. COR septem pollices
longum & quinque latum valde erat acumi,
natum vel mucronatum, & à basi usque ad
apicem instructum eminentia, cochleae in modum ¬
oblique torta, quæ ita septo cordis respondebat, -
ut pro duplicatura partium externarum -
ventriculi dextri super sinistrum sit censenda. ¬
Et hæc eminentia, quæ vix in aliorum ¬
animalium cordibus dignosci potest, in
DE ALCE.
hac fera ſeſe insueta magnitudine conspiciendam ¬
praebebat. Septum & reliqua cordis,
quæ dextrum ambiunt Ventriculum, crassitiem -
pollicis habebant. Annuli autem asperae ¬
arteriae erant imperfecti. CEREBRUM una ¬
cum CEREBELLO quatuor tantum pollicum ¬
longitudinem adaequabant, duosque pollices ¬
cum dimidio erant lata. Substantia utriusque ¬
non erat diversa, sed ubique niveae
albedinis, satisque compacta, non obstante
putredine incipiente: qua indicabant, ea integrae ¬
existere sanitatis in hoc Animali, quod
alias morbis istis, quorum sedes est in Cerebro, ¬
obnoxium perhibetur, cujusque cerebrum ¬
juxta Cardanum frigidius, humidius,
& magis pituita repletum est, quam omnium
caeterorum Animalium. GLANDULA PINEALIS ¬
erat singularis magnitudinis, nimirum ¬
tres lineas longa, similis isti, quam in
Dromedario invenimus, (avellanæe minori
magnitudine respondebat, ex glandulis tribus,
foveam in medio relinquentibus, composita
excepta ejus figura, quae in Alce ordinariè conica ¬
est, in Dromedario autem trifolii formam ¬
exhibebat. APOPHYSIUM MAMMILLARIUM, -
quæ pro odoratus organo
vulgo habentur, diameter in hoc animali quatuor ¬
erat linearum, & ita hi processus majores, ¬
quam in aliis animalibus, quæ hactenus
cultro anatomico subjecimus. GLANDULA ¬
LACHRYMALIS habebat longitudinem
unius pollicis cum dimidio, & latitudinem
septem linearum. Circa labrum superius duo
magni atque robusti erant musculi, ad sustinendum ¬
prominens labium destinati. Hactenus ¬
Parisienses.
Natalem Alcis nostrae locum unanimi consensu ¬
tam Veteres, quam Recentiores Zoographi -
constituunt Plagam Septentrionalem.
Haec vero cum quamplurimas sub suo ambitu
contineat regiones, non é re erit, eas speciater -
percurrere. Olaus Magnus, ut à longissime -
dissitis incipiamus, Alcen extimis Regni ¬
Sueciæe terminis assignat, quando Hist. Sept.
lib. XVIII. c.1. ait, Alces sunt ab Aquilone, ubi
vulgariter Elg vel Elgar appellantur: à quô
Cardanus etiam non multum abludit, lib. 10.
Subtilit. sub Boreali polo animal cervo simile, carneam ¬
habens promuscidem (quæe de Alce sunt
intelligenda) nasci, affirmans. De Lapponia
inquit Schefferus Hist. Lapponiæ c. 29. Alces parvo ¬
numero Lapponia nutrit, magis aliunde accipit, ¬
præcipue ex Lithuanià: & alio loco ex Olao ¬
Petri de Alce recitat, Alces in Laplandia
australi duntaxat parte versari; & ex Carelia
(Ducatu Alba Russiæ s. Moscovia) bis in anno
in maxim à copia per fluvium Nivae transire, dum
Vere catervatim in Careliam tendunt, & Autumno ¬
rursus remeant in Russiam. Alit & Polonia ¬
Alces, & in Suecia haud parvo in veniunH -
3