FUNDAM. THEOR. BECCHER.
97
Unde etiam revera haec reductio Primae, stricte dictae, ¬
Terrae, è Mixtione degenere, Salina, in propriam ¬
suam Terrestrem indolem, tanquam paulo operosior, ¬
non ita ante pedes omnium hominum posita
est, aut certe non aeque illos veluti sponte offendit;
licet ipso facto immensi usus quotidiani fundamentum, ¬
& Praxeos vulgatissimae objectum, existat: Imo
potius, negligitur, & non intelligitur proinde, vera
illius Methodus, & hinc resultans manifesta demonstratio. ¬
Nimis autem obvia, è contra, est illa reductio ¬
Secundae Terrae (praedominantis) seu Principii
Ignescibilis, ex hac Aquea degenere Mixtione, in talem ¬
statum, qui statim iterum Minerali Mixtioni conveniat. ¬
Siquidem è destillato volatilissimo quolibet
oleo, in ictu oculi, aquositas hactenus immixta, ita
exterminatur, ut illud in siccam fixissimam terram reductum ¬
visatur, quae eodem momento, vel in Sulphuris, ¬
vel in metalli alicujus ex ignobilioribus, MixQuantumvis ¬
etiam
tum, promtissime ingrediatur.
immediate; ex hac sua fluida consistentia, transire
possit haec materia secundi Principii, non solum sicca,
sed specifice iterum (nempe magis absoluta atque simplici ¬
sua,) indole, in metallicam mirtionem: saltem
pure ita fluidam pinguedinem, ut ad manus est, immediate ¬
applicando.
Ubi certe, nisi quidem viros talium rerum puderet,
locus esset prolixius justissimo contemtu notandi eos,
qui mihi inanis gloriae studium imputant, quod forsan
aliquando dixerim, me hisce reby forte primum applicuisse ¬
animum; eo, quod revera mihi hodieque non
constet de quoquam, qui id fecisse videri possit: Ubi
tamen, si demonstrationum Physico- Chymicarum
hervum spectes, debuerat certe haec res magis sermohibus ¬
G8