Volltext : Warnkönig, Leopold August: Institutiones iuris Romani privati, in usum praelectionum academicarum vulgatae cum introductione in universam iurisprudentiam et in studium iuris Romani

PARS  ALTERA.
QOUIBUS  EX  CAUSIS  PER  UNIVERSITATEM  ET
MORTIS  CAUSA  RES  NOBIS  ACQUIRUNTUR.
CAP.  I.
COMMUNIA  DE  IURE  SUCCEDENDI.
TIT.  I.  DE  SUCCESSIONIBUS,  HEREDITATIBUS,  HEREDIBUS  NEC
NON  DE  LEGATARIIS  ET  FIDEICOMMISSARIIS.
§.  478.  In  præcedentibus  titulis  diximus  de  singularum  rerum
acquisitionibus,  quæ  inter  vivos  fiunt:  iam  in  eo  est,  ut  dispiciamus, ¬
  quibus  modis  per  universitatem  et  mortis  causa  res  nobis
acquirantur  *).  Per  universitatem  acquirimus,  si  non  singulares
res  ad  nos  transeunt,  sed  totum  alterius  patrimonium  i.  e.  iuris
universitas  :  quo  facto  in  ius  eius  succedere  seu  iuris  successores
eius  fieri  dicimur
In  iuris  successores  autem  non  tantum  rerum  singularum  dominium ¬
  transfertur,  verum  et  ea,  qua  in  nominibus  sunt,  ita,  ut
tam  iis,  quam  in  eos  ex  obligationibus  dentur  actiones  3).
Inde
luris  successores  locum  vel  personam  eius,  cui  successerunt,
sustinere  dicuntur.
§.  479.  Successores  autem  olim  plurimi  erant  defunctorum,
aliqui  tamen  et  viventium.  Defunctis  iure  veteri  romano  succedebant ¬
  heredes,  bonorum  possessores,  fideicommissarii,  quibus  ex
senatusconsulto  Trebelliano  restituta  hereditas  est,  successor  liliifamilias ¬
  militis,  fiscus,  cui  bona  vacantia  aut  hereditas  indigno
1)  Simili  ratione  procedit  Gai.  2.  §.  97—99.  Eum  sequitur  Iustinianus  in
§.  6.  I.  2,  9  (per  quas  pers.  nob.  acquir.).
2)  Fr.  24.  §.  1.  D.  39,  2  (de  damno  infecto).  fr.  24.  D.  50,  16  (de  V.  S.).
fr.  62.  D.  50,  17  (de  reg.  iur.).  fr.  37.  D.  29,  2  (de  ad.  vel  omitt.  hered.)
fr.  9.  §.  1.  D.  2,  4  (de  edendo).  fr.  177.  pr.  D.  50,  17  (tit.  cit.).
3)  Arg.  fr.  37.  cit.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer