thumbs : Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

a  taleae  fibu¬LIBER


turres  sunt  proiiciendae  in  exteriorem  partem:  vti  cum  ad  murum  hostis -
  impetum  uelit  appropinquare,  a  turribus  dextra  ac  sinistra  lateribus
apertis,  telis  vulneretur.  Curandumque  maxime  videtur,  ut  non  facilis
sit  aditus  ad  oppugnandum  murum:  sed  ita  circundandum  ad  loca  precipitia, -
  &  excogitandum,  uti  portarum  itinera  non  sint  directa,  led  a.
Namque  cum  ita  factum  fuerit,  tunc  dextrum  latus  accedentibus,  quod
scuto  non  erit  tectum,  proximum  erit  muro.  Collocanda  autem  oppida -
  sunt  non  quadrata,  nec  procurrentibus  angulis,  sed  circuitionibus,
uti  hostis  ex  pluribus  locis  conspiciatur.  In  quibus  enim  anguli  procurrunt, -
  difficiliter  defenditur,  quo  angulus  magis  hostem  tumetur  quam  ciuem.
Crassitudinem  autem  muri  ita  faciendam  censeo,  uti  armati  homines,
supra  obuiam  uenientes  alius  alium,  sine  impeditione  preterire  possint:
dum  in  crassitudine  perpetuae  taleae  oleagineae  ustilatae  quancreberrime
instruantur,  uti  utraeque  muri  frontes  inter  se  (quemadmodum  fibulis)  his
taleis  colligatae,  aeternam  habeant  frmitatem.
K
Namque  ei  materiae,  nec  tempestas,  nec  caries,  nec  uetustas  potest  nocere:
sed  ea  &  in  terra  obruta,  &  in  aqua  collocata,  permanet  sine  uitiis  utilis
sempiterno.  Itaque  non  solum  in  muro,  sed  etiam  in  substructionibus:
quique  parietes  murali  crassitudine  erunt  faciendi,  hac  ratione  religati,
non  cito  uitiabuntur.  Interualla  autem  turrium  ita  sunt  facienda,  ut
ne  longius  sit  alia  ab  alia,  sagittae  emissione:  uti  siqua  oppugnetur,  tum  a
turribus  quae  erunt  dextra  ac  sinistra,  scorpionibus,  reliquisque  telorum
missionibus,  hostes  reiiciantur.  Etiamque  contra,  interior  turrium  diuidendus -
  est  murus,  interuallis  tam  magnis  quam  erunt  turres,  ut  itinera  sint
interioribus  partibus  turrium  contignata:  neque  ea  ferro  fixa,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer