DE REG. CHIN Æ.
ſtataſque ſibi preces aliiſque reci-
tantes.
Aſſerunt iſti, ſe inter reliqua
inanium deorum ſimulacra, cœli
quoque Dominum venerari, ſed
corporeum illum, & cui indigna
multa contigiſſe, ipſi etiam in ſuis
libris, delirant, quæ deliria narra-
rem, niſi eſſent ab inſtituto meo
aliena, ſed tamen ex uno cætera
licebit conjectare. Fabulantur cœli
Regem, qui nunc regnat cogno-
mine Ciam appellari, nam qui
prius imperabat, Leu dicebatur. Hic die quadam in terras venerat
ſuper candido Dracone obequi-
tans. Eum Ciam, quem conjecto-
rem fuiſſe dicunt, convivio exce-
pit, interim vero dum Leu epula-
batur, in candidum Draconem
conſcendit, à quo in cœlum eve-
ctus cœleſte regnum occupavit, & reverti conantem Leu in perpe-
tuum excluſit, ſed tamen à novo
cœli Rege impetravit, ut monti