Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata

DE SACRO BOSCO, CAP. 1. existens in oriente, vel occidente, quàm in me-

dio cœli. Sed cùm rei verit{as} ita non ſit, hui{us}

apparentiæ cauſa est, quòd in tempore hyemali
vel pluuiali vapores quidam aſcendunt inter a-
ſpectum noſtrum & Solem, vel aliam ſtellam:
& cùm illi vapores ſint corp{us} diaphanum,

diſgregant radios noſtros viſuales, ita quòd non
comprehendunt rem in ſua naturali & vera
quantitate: ſicut patet in denario proiecto in fun

do aquæ lympidæ, qui propter ſimilem diſgrega-

tionem radiorum apparet maioris, quàm ſuæ ve-

ræ quantitatis.

17. SCHOLION VINETI.

Diaphanum neſcio an apud probatos auctores legerit Rho-
digin{us}: ego διαφανὲς tantùm memini. Sunt autem διαφα-
νῆ aër, aqua, vitrum, cryſtall{us}, vapores, & alia huiuſmodi,
ita rara, vt per ea videre poßis. Pellucida Latinos dixiſſe pu-
to: ſicut & cribrum, & laternam Punicam, & agnum adeò
macrum, vt ei{us} exta in ſole etiam viui inſpicere liceret: pel-
lucere dixit Plaut{us} in Rudente & Aulularia. Cur autem in
aqua ſimulachra maiora veris cernantur, diſputat Macrobi{us}
libro ſeptimo Saturnalium.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer