Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata

P. MELANCHTH. partes phyſices non lædunt lædũt religionem Chriſtia
nam, ita neque Aſtrologia: nam nã hanc quoque par
tem phyſices eſſe ſentimus: nec officit pietati, ſi
quis in loco vtatur. Ac præter hæc duo actionum actionũ
genera quæ recenſui recẽſui, reliquum eſt tertium genus
actionum, ad quas ſuſcipiendas animi contra na
turam, à diabolo magno motu impelluntur impellũtur. Ne-
que enim aut aſtris aut aliis naturalibus cauſis,
ſed diabolo rectè tribuentur Neronis & ſimi- lium ſimi-liũ tyrannorum tyrannorũ prodigioſæ libidines atque parri-
cidia. Itaque cùm humani animi non vno tantum tantũ
genere cauſæ moueantur, conſequitur, leges fa-
torum variis modis impediri interdum interdũ afflatu di-
uino, interdum inſtitutione, interdum interdũ deliberatio
ne, interdum etiam in deterius flecti à diabolo. Præclarè igitur inquit Ptolemæus, aſtrologo-

rum decreta non eſſe prætoria. Nam prætoris
edicta populum parere cogunt: illæ verò ſigni-
ficationes non nõ afferunt vim hominibus, etſi non
vbique ſunt otioſæ. Atque harum rerum ex-
empla ſuppeditant hiſtoriæ: ſed hæc diſputatio
longior eſt, quàm vt hîc explicari tota poſsit. Hæc enim ideo commemoraui, ne adoleſcen-
tes in totum damnent hunc chorum artium,
propterea quòd imperiti quidam irrident di-
uinationes. Nam illa doctrina de motibus, co-
gnitionem habet ſuauiſsimam & homine di-
gniſsimam. Et ſi quis adhibebit iudicium, in-
telliget alteram partem artis, diuinatricem vi-
delicet, perinde eſſe partem phyſices, ſicut
medicorum prædictiones pars quædam phy-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer