Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata

Naturæ ſequitur ſemina quiſque ſuæ.

Quid enim tam receptum apud medicos eſt
quàm {τὰ} ἤ{θη} {καὶ} {τὰ} {πά}{θη}, corporum diſpoſitionem
imitari? ídque res loquitur ipſa, ἠ{θη} in homine
bilioſo exiſtere nulla poſſe, ſed excitari in eo
immoderatos impetus, quaſi ventos, & magna
vehementia vehemẽtia {πά}{θη} que difficillimè poſsit ratio re-
gere aut flectere. Si quis autem conſiderabit di-
uerſas regionum naturas, & diuerſarum gen-
tium ingenia, quam aliam cauſam huius diſsimi
litudinis oſtendere poterit, quàm cœli naturam? Vnde facilè iudicari poteſt in miſcendis tempe-
ramentis corporum atque ingeniorum inter a-
lias cauſas etiam luminis naturam concurrere. Neque ego nihil educationem, conſuetudinem cõſuetudinem,
inſtitutionem, leges, atque conſilia in regendis
inclinationibus iſtis proficere iudico, ſed hæc
quoque pono in hoc genere actionum quod à
natura proficiſcatur. Alterum genus eſt actio-
num, quæ ſupra naturam exiſtant in homine
diuinitus. Hoc eſt enim Chriſtianæ mentis,
intelligere ac ſentire, diuinitus homines cuſto-
diri atque gubernari. Etſi autem ita gubernat
Deus, vt naturæ ſuas partes etiam aliquo modo
relinquat: tamen multa corrigit in natura, &
multarum rerum euentus concedit alios, quàm
quales proponit natura. Neque enim Moſes
beneficio aſtrorum ſeruatus eſt, cùm euaderet,
via per mare patefacta: neque Petrus, cùm per
angelum è carcere educeretur, ſyderum bene-
ficio liberatus eſt: neque Paulus ex hoſte Euan-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer