Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata


DE SACRO BOSCO, CAP. 3. ſatio frumenti in fine autumni, Sole exiſtente in
Scorpione, qui cùm oriatur cum Sole, Taur{us} ſi-
gni ei{us} oppoſitum, vbi ſunt Pleiades, occidit: ſic,

36.1.

Lib. 1.

Ante tibi Eoæ Athlantides abſcondantur,

Debita quàm ſulcis committ{as} ſemina.

C hronic{us} ort{us} ſiue temporalis eſt, quando ſi-

gnum vel ſtella poſt Solis occaſum ſupra hori-

zontem ex parte orientis emergit chronicè, ſcili-

cet de nocte: & dicitur temporalis, quia temp{us}

mathematicorum naſcitur cum Solis occaſu. De
hoc ortu habem{us} in Ouidio lib. 1. de Ponto, vbi
conqueritur moram exilij ſui, dicens:

36.1.

Lib. 1.
Eleg. 9.

Quatuor autumnos Pleï{as} orta facit.

ſig n ificans per quatuor autumnos, quatuor an-
nos tranſiiſſe, postquam miſſ{us} erat in exilium.
Sed Virgili{us} voluit in autumno Pleiades occi-
dere: ergo contrarij videntur. Sed ratio hui{us} eſt,
quòd ſecundum Virgilium occidunt coſmicè,
ſecundum Ouidium oriuntur chronicè: quod be-

ne potest contingere eodem die, ſed differenter differẽter ta-
men, quia coſmic{us} occaſ{us} est, reſpectu tempo-
ris matutini: chronic{us} verò ort{us}, reſpectu ve-
ſpertini est.

Chronic{us} occaſ{us} eſt, reſpectu oppoſitionis,
vnde Lucan{us} lib. 4. inquit,

Tunc nox Theſſalic{as} vrgebat parua ſagitt{as}.

Heliac{us} ort{us}, ſiue Solaris eſt, quando quãdo ſignum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer