Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

COMPVTVS Sciendum quòd ſolennit{as} ſabbati autoritate Domi
ni {in} diem Dominicum Dominicũ tranſiuit. Nam tali die nat{us}
est Domin{us}, tali die reſurrexit, tali die dona ſancti
ſpirit{us} apoſtolis miſit. Item Iudæis omnia ſub typo
contingerunt & figura. Figura autem & figuratum
non nõ idem ſunt: ſicut de agno vero, & de agno paſcha-
li, Arca fœderis & Eccleſia, patet. Sabbatum ergo &
dies Dominic{us} idem eſſe non debet.

52. DE MENSIBVS .

MEnſium autem, ali{us} Solaris, ali{us} Lu-
naris, ali{us} Vſualis.

Solaris eſt ſpatium temporis quandiu mo
ratur ſol in ſigno peragendo. Vnde Philoſoph{us}, Sol
vnum duodecim ſignorum integro menſe metitur.

Lunaris eſt propriè poſt Lunæ à Sole receſſum ei{us}
ad Solem reuerſio, de quo in ſequentib. conſequetur.

Vſualis eſt ſpatium dierum Calendariis noſtris in-
ſcriptum, & ab antiquis aut horizatum.

Sciendum igitur, quòd inter Latinos Romul{us} pri
m{us} menſes diſtinxit & annos: In anno ſuo decem
menſes conſtituens: quoniam vidit quòd tantum tem
p{us} ſuffecit mulieri prægnanti vt pareret: Vel quia
per tantum temp{us} debuit mulier abſtinere à nuptiis
poſt mortem mariti ſui.

Primum Primũ igitur menſem Martium à Marte patre ſuo
denominauit, vel à Marte, hoc eſt, à bello: Tunc enim
reges Romani procedere ſolebant in expeditiones.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer