Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

SPHÆRA tur, tantò pl{us} temporis ponitur {in} ſuo ortu. Hui{us}
ſignum est, quia ſex ſigna oriuntur {in} longa vel {in}
breui die artificiali, ſimiliter & {in} nocte. Notandum
igitur, quòd ort{us} vel occaſ{us} alicui{us} ſigni, nihil a-
liud est, quàm illam partem æqu{in}octialis oriri, quæ
oritur cum illo ſigno oriente, id est, aſcendente ſupra
horizontem, vel illam partem æqu{in}octialis occide-
re, quæ occidit cum illo ſigno occidente, id est, ten-
dente ad occaſum ſub horizontem. Signum autem
rectè oriri dicitur, cum quo maior pars æqu{in}octialis
oritur, obliquè verò cum quo m{in}or. Similiter etiam
{in}telligendum est de occaſu.

26. De aſcenſionib. Signorum in Sphæra recta, hoc
eſt, quomodo ſigna, ſeu partes eclipticæ in
Sphæra recta cum partibus æquinoctia-
lis conterminalibus conſcendant.

ET est ſciendum, quòd {in} Sphæra recta quar-
tæ zodiaci {in}choatæ à quatuor punctis, duo-
b{us} ſcilicet ſolſtitialib{us}, & duob{us} æqu{in}o-
ctialib{us} adæquantur ſuis aſcenſionib{us}, id est, quan
tum temporis conſumit quarta zodiaci {in} ſuo ortu, {in}
tanto tempore quarta æqu{in}octialis illi conterm{in}a-
lis peroritur. Sed partes illarum quartarum varian-
tur, neque habent æquales aſcenſ{us}, ſicut iam pate-
bit. Est autem Regula, quilibet duo arc{us} Zodiaci
æquales, & æqualiter diſtantes diſtãtes ab aliquo quatuor pun
ctorum iam dictorum, æquales habent aſcenſiones:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer