Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

23. CAPITVLVM TERTIVM DE OR-
tu & occaſu Signorum, de diuerſitate dierum
& noctium, & de diuiſione climatum.

¶ De ortu & occaſu Signorum .I.
DE ORTV POETICO .
Quid ſit Signa vel ſtellas oriri & occidere
Coſmicè, Acronycè, & Heliacè.

SIgnorum autem ort{us} & occaſ{us} dupliciter ac-
cipitur, quoniam quantum ad poet{as}, & quan
tum ad aſtronomos. Est igitur ort{us} & occa-
ſ{us} ſignorum quo ad poet{as} triplex, ſcilicet, Coſmic{us}
Chronic{us} & Heliac{us}.

Coſmic{us} enim ort{us} ſiue mundan{us} est, quando
ſignum vel ſtella ſuper horizontem ex parte orientis
de die aſcendit. Et licet {in} qualibet die artificiali ſex
ſigna ſic oriantur, tamen antonomaſicè ſignum illud
dicitur coſmicè oriri, cum quo & {in} quo ſol manè ori
tur. Et hic ort{us} propri{us} & pr{in}cipalis & quoti-
dian{us} dicitur, de quo ortu exemplum {in} Georgicis
habetur, vbi docetur ſatio fabarum & milij {in} Ve-
re, Sole exiſtente in Tauro, ſic:

Candid{us} auratis aperit cùm cornib{us} annum
Taur{us}, & aduerſo cedens canis occidit aſiro.

Occaſ{us} verò Coſmic{us} est reſpectu oppoſitionis,
ſcilicet, quando Sol oritur cum aliquo ſigno, cuı{us} ſi-
gnum oppoſitum occidit Coſmicè. De hoc occaſu di-
citur in Georgicis, vbi docetur ſatio frumenti in fine

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer