Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

IO. DE SACROB. medio cœli, ſiue iuxta ortum, ſiue iuxta occaſum: &
hoc ideo, quia æqualiter terra diſtat ab eis.

Si enim terra magis accederet ad firmamentum {in}
vna parte quàm {in} alia, ſequeretur quòd aliquis exi-
ſtens {in} illa parte ſuperficiei terræ, quæ magis accede-
ret ad firmamentum, non videret cæli medietatem.

♐ ♏ ♎ ♍ ♌ ♋

Sed hoc eſt contra Ptolemæum, & omnes Philoſo-
phos, dicentes, quòd vbicunque exiſtat homo, ſex ſi-
gna ei oriuntur, & ſex occidunt, & mediet{as} cœli ſem
per apparet ei, mediet{as} verò occultatur.

Illud item est ſignum, quôd terra ſit tanquam cen
trum & punct{us} reſpectu firmamenti: quia ſi terra
eſſet alıcui{us} quantitatis reſpectu firmamenti, non
cont{in}geret medietatem cœli viderı. Item, ſi {in}telli-
gatur ſuperſicies plana ſuper centrum terræ, diuidens
eam {in} duo æqualia, & per conſequens ipſum firma
mentum. Ocul{us} igitur exiſtent {in} terræ centro vi-
deret medietatem cœli, & idem exiſtens {in} ſuperficie

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer