Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

ECCLESIAST. {in} quoto anno Cycli decennouennalis eſſem{us}, ad-
dendo annis Dom{in}i vnitatem. &c. Iſte enim Cy-
cl{us} non differt ab illo, niſi quòd pri{us} {in}cipit ſpatio
qaatuor menſium, ſcilicet à Septembri: ille verò à
Ianuario.

Mentiuntur autem Epacta & Regularis Lunaris
{in} toto Cyclo decennouennali qu{in}quies, quoniam
bis {in} octauo anno. Vnde verſ{us}:

Fallitur octauo cum Maio Iuli{us} anno.

Dicunt enim Epacta & Regularis {in} octauo anno
Lunam eſſe. 28. dierum in Calendis Maij, cùm ta-
men reuera ſit. 27. dierum. Dicunt etiam in eodem
anno Lunam eſſe. 30. in Calendis Iulij, cùm ſit. 29. dierum. Et ſemel iterum in vndecimo. Vnde verſ{us}:

Ni ſit biſſext{us} fallit Martem à deca prim{us}.

Dicunt enim Epacta & Regularis in vndecimo
anno Cycli Lunam eſſe viginti nouem dierum {in} Ca
lcndis Martij, cùm ſit viginti octo dierum tantùm. Sed fi biſextus fuerit, duo dies computantur ſuper
ſexto Calend{as} Martij. Vnde tunc non fallit bis e-
tiam in vltimo. Vnde verſ{us}:

Vltim{us} Auguſtum fallit, fallit quoque Maium.

Dicunt enim Epacta & Regularis in vltimo anno
Cycli, quòd in Calendis Maij Luna ſit. 29. dierum,
cùm reuera ſit viginti octo dierum, & dicunt etiam
in eodem anno Lunam eſſe duorum dierum, in Ca-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer