Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

65. De menſibus lunaribus.

MEnſium autem Lunarium quatuor ſunt
ſpecies. Est enim menſis peragrationis,
menſis apparitionis, menſis medic{in}alis,
& menſis conſecutionis.

Prim{us} itaque menſis, peragrationis ſcilicet, est
ſpatium temporis, quo Luna circuit zodiacum, exiens
ab vno puncto, proprio motu, rediens iterum {in} idem: vnde ex huiuſmodi {in} circulo ſignorum reuolutione,
ann{us} è plurib{us} nuncupatur: cui{us} quidem puncta-
lis perfectio, ſecundum ſenſum ſcire ſatagentıb{us}, ex
motu ipſi{us} Lunæ diurno, commenſurari poteſt. Est
autem mot{us} Lunæ diurn{us}. 13. grad{us}. 10. m{in}uta
. 34. ſecunda. 58. tertia. 33. quarta. 30. qu{in}ta, &. 30. {in}
ſextis. Grad{us} quidem est. 360. pars circuli. 60. ve-
rò pars grad{us} m{in}utum, m{in}uti. 60. ſecundum, &
ita de{in}ceps. Si itaque mot{us} iste tum {in} ſe, tum {in}
ſuis partib{us}, à toto zodiaco, {in} ſexta redacto, quoti-
ens poterit ſubtrahatur, exibit menſis peragrationis,
ſcilicet. 27. dierum, &. 7. horarum, &. 43. m{in}uto-
rum. 7. ſecundorum. 15. tertiorum. 36. quartorum, &
. 55. qu{in}torum. Erit ergo mora Lunæ ſub quolibet
ſigno duorum dierum. 6. horarum. 39. m{in}utorum: fre
quens tamen vniuerſorum vſ{us}, cùm minimum de-
ſit. 40. id est, beſſem horæ completæ ſupponit. Vnde
menſis peragrationis ex. 27. dieb{us}, & octo horis, hac
conſtabit ſuppoſitione. Vnde verſ{us}:

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer