Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

Et octauo die pòst, dixerunt eſſe Solſtitium, vel Æ-
quinoctium. Vnde patet, cùm Sol {in}tret Capricor-
num. 15. Calend{as} Ianuarij, & Octauo die pòst debet
eſſe Solſtitium, erit Solſtuium hyemale {in} die Nati-
uitatis Dom{in}i, ſcilicet. 8. Calend. Ianuarij. Similiter
cùm Sol {in}trat Cancrum. 15. Calend{as} Iulij, erit Sol-
ſtitium æſtiuale {in} die Natiuitatis Beati Ioannis Ba
ptiſtæ. Similiter est de æquinoctiis. Quoniam Quoniã cùm Sol
{in}tret Arietem. 15. Calend. Aprilis, erit æqu{in}octium
vernale, vbi notatur Annunciatio Dom{in}i, ſcilicet
8. Calend{as} Aprilis. Cùm Sol iterum {in}trat Libram
15. Calend{as} Octobris, erit æqu{in}octium autumnale
{in} die Conceptionis Ioannis Baptiſtæ, ſcilicet. 8. Ca-
lend{as} Octobris. Sed quòd Solſtitium hyemale fuerit
{in} die ſexto, tempore Natiuitatis Dom{in}i, ante e-
i{us} ortum æſtiuale ſexto die ante Natiuitatem Bea-
ti Ioannis Baptistæ: ostendi per hoc videtur, quòd
curſui Solis pl{us} temporis quàm debeat, attribuitur. Vnde & retrocedunt ſolſtitia & æqu{in}octia. Quan-
tum enim ad veritatis ſenſibilitatem, Sol moratur
{in} quolibet ſignorum per trig{in}ta dies, & decem ho-
r{as}, & vig{in}t{in}ouem m{in}utorum, & trig{in}ta ſex
ſecundorum, licet trig{in}ta m{in}uta m{in}{us} completè
vna mediet{as} horæ vni{us} ſupponantur ſupponãtur, prout {in} præ-
dictis ſenſibiliter exprimitur. Vnde vna centeſima
& quinquageſima pars vni{us} horæ, ſcilicet. 24. ſe-
cunda, {in} omni ſuperfluè computantur Signo. Et
cùm. 12. ſint Signa, duodecies. 24. ſecunda, ex qui-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer