Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

COMPVTVS terti{us} à veſpere, quart{us} à media nocte {in}ciperet. Quare prouiſum est, quòd ſex horæ excedentes {in}
primo anno, & ſex {in} ſecundo, & ſex {in} tertio, re-
ſeruentur ad ſex hor{as} quarti anni. Vnde ſic {in} an-
no quarto dies vn{us} ex quater ſex horis colligitur. Iſte igitur dies ita particulariter collect{us}, {in}terpo-
nitur {in} Februario, quoniam quoniã menſium breuißim{us} est,
& ſecundum rationes prædict{as}, vltim{us}. Et quo-
niam quando est ann{us} biſextilis, {in} Eccle ſiis Cathe
dralib{us} legentes in Martylogio, bis pronunciant
ſexto Calend{as} Martij, duos dies ponentes ſuper ean
dem literam, ideo biſext{us} dicitur. Duo igitur dies
cùm ſuper eandem F computentur, in ſequenti die
debet celebrari feſtum beati Matthiæ Apoſtoli.

Vnde verſ{us}:

Biſſextum ſextæ Martis tenuére Calendæ,

Poſteriori die celebrantur feſta Mathiæ.

Ratio autem quare in eo loco intercaletur biſex-
t{us}, est hæc: Senari{us} est prim{us} numer{us} perfe-
ct{us}, & illo die eſt quaſi perfectio anni. Vnde inter-
ponitur die denominato, à numero perfecto, & non
in vltimo, ne feſtum termini mobilitaretur. Nume-
r{us} autem perfectus eſt, cuius partes aliquoties ſi-
mul aggregatæ, ipſum numerum præciſe perficiunt. Et hac ratione dici poteſt, quòd in Februarium in-
terponitur, cùm dies eius in ſecundo numero perfe-
cto conſiſtant.

Vtrum autem annus ſit Biſextilis nec ne, ſic ſci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer