Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

ECCLESIAST. Omnia cùm vireant, tunc eſt noua temporis æt{as}.

Sic ann{us} per Ver {in}cipiend{us} erit.

Arabes verò annum {in}cipiunt à Solſtitio æſtiua-
li, quorum opinio est, Solem factum fuiſſe in Leo-
ne. Quidam autem annum incipiunt à Septembri,
iuxta æquinoctium Autumnale, quemadmodum Iu-
dæi. Propter illud Geneſis, Protulit terra herbam
virentem, facientem fructum iuxta gen{us} ſuum. Sed
Autumn{us} est temp{us} fructuoſum, vnde ibi volunt
annum incipere, cùm à fructib{us} ſuis Annum veterem
ſpoliauerunt. Iſtorum autem omnium principia imi-
tamur in aliquib{us}, & in aliquib{us} mutam{us}. Nam
claues terminorum, aureum numerum, & literam Do
minicalem incipim{us} à Ianuario, Concurrentes &
Regulares ſolares à Martio: à Septembri verò E-
pact{as} & Regulares Lunares, & ſecundum quoſ-
dam Emboliſmos. Vnde verſ{us},

Aure{us} in Iano numer{us}, Clauesque Clauesq́ue nouantur,
Littera ſic Domini nouat, & biſſext{us} eandem.

Mars Concurrentem renouat, September Epact{as}.

59. DE MVTATIONE FERIARVM
in ſingulis annis, & ſingulis men-
ſibus annorum.

SVnt quidem in Anno. 52. ſeptimanæ, & vnus
dies, & quarta ferè diei, prout in prædictis in-
nuitur. Dies igitur iſte reſiduus variat ſepti-
manas, & est cauſa quare feſta Sanctorum & literæ [?]

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer