PROBLEMATA, QUIBUS USUS METHODI POSTREMAE &c. 27
61. Solutio, quando circulus objectivus est in plano geometrico. ¬
Sit ejus centrum a plano verticali 4 modulis remotum, a plano
tabulae tribus, diameter quatuor modulorum. Per divisiones 2, 4 &
6 scalae frontis (Fig. 26 Tab. IV) ducantur ad punctum visus V rectae; Fig.
26.
uti etiam ex divisionibus scalae longitudinum 1, 3, & 5 parallelae, quae
Tab. IV.
tres priores intersecent in h, a, i; d, c, e; g, b; f, evidens est, esse
Fghi projectionem quadrati circulo circumscripti; ab, de diametrorum ¬
sibi ad angulos rectos insistentium, quarum altera ah est plano
verticali; altera de plano tabulae parallela. Denique si conjungantur
anguli oppositi trapezii, erunt fh, gi projectiones diagonalium quadra
ti. Ducatur ex divisione 2201/ lineae horizontalis ad e recta, quae occurrit ¬
diagonali fh in k; altera ex eadem divisione (versus dexteram
sumpta) per d ducta secabit eandem diagonalem in l, habebunturque
projectiones punctorum K & L objectivorum.
Porro ex divisione
221 sumpta ex altera puncti V parte, si ducantur rectae per e, &
d, occurret prior diagonali gi in n, posterior in m, quae sunt puncta
perspectiva circuli objectivi punctorum N & M. Puncta ita determinata ¬
connectantur curva bkenaldm continua; erit haec projectio dati
circuli perspectiva.
62. Quando circuli projectio facienda est in plano verticali ad
planum verticale tabulae parallelo. Distet planum, in quo facienda
est projectio, a plano verticali tabulae, tot modulis, quot continentur ¬
in recta TP, sitque PR parallela lineae verticali. Transferantur
in PR moduli frontis PI; I, II; II, III; III, IV &c, in lineam verticalem ¬
TV productam utrinque divisiones lineae horizontalis (in nostro ¬
casu opus non est nisi tangente 221 supra, & infra V). Si a
fronte, seu a tabula, debeat centrum circuli distare 3 modulis, &
diameter continere 4 modulos, agantur ex divisionibus 1, 3, 5 scalae
longitudinum parallelae ad lineam horizontalem, quae in a, ß, y occurrant ¬
rectae PV, in qua planum verticale secat planum geometricum, ¬
& ex a, ß, y fiant parallelae ad PR, nempe aF; BE, YG. Ex
divisionibus I, III, & V linea PR ducantur rectae ad V, quae in
I, D, H; A, C, B; F, E, & G secabunt perpendicularesaF, BE, yG.
Patet, esse FGHI projectionem quadrati circulo circumscripti; AB
diametri plano verticali, & horizontali parallelae; ED diametri verticalis. ¬
Ducantur quoque FH, GI, quae erunt projectiones diagonalium ¬
quadrati. Ex divisione 22 4 supra V lineae verticalis ductae per
D & E secabunt diagonalem FH in K, & L; quae vero ex divisione
22 4 infra V ad eadem puncta E & D ducuntur, determinant puncta
M & N in diagonali GI. Quare habentur octo punctorum A, K, E,
M, B, L, D, N projectiones, quae conjuncta curva continua exhibent ¬
circuli peripheriam perspectivam.
D 2
63. Pro