Fig. 49.
Tab. V.
INST. OPTICAR. PARS II. CAPUT II. ARTIC. IV.
72
respondeat axi tubi, centra semilentium n, & o aequaliter in utramque ¬
partem ab eo recedant. Ut autem mensura spatii on habeatur,
aptatur Nonnius utrique laminae GF, ED. Quando Nonnii puncta G
& E; F & D congruunt, semilentium centra n & o pariter incidunt
in i, & habetur unica lens. Apparet praeterea ex ipso schemate, cum
laminae HI, ST multo longiores sint, quam spatium, per quod micrometrum ¬
diduci oportet, nullam posse lucem pervenire in tubum, nisi
per semilentes. Accuratiorem descriptionem qui volet, D. de la Lande ¬
Astron. consulere poterit. Nobis satis est, ea, quae necessaria sunt,
attigisse, cum multa in constructione sint arbitraria.
113. Ut jam rationem, ac theoriam hujus instrumenti tirones
pervideant, ponamus ab initio Nonnii extrema F, D; G, E congruere,
& semilentes constituere unicam, quam (fig. 49 Tab. V) exhibeat mn,
cujusque centrum e congruat cum axe tubi sa. In hoc situ si incidant
solis verbi causa radii sg, sc, sh inter se paralleli, & e centro ejusdem
emissi, unientur ii omnes in axis puncto a; alii vero pariter inter se
se paralleli lg, le, lh, ex extremo diametri venientes, colligentur in
puncto b radii principalis leb, unde tum habebitur unica semidiametri
solis imago ab; & quod de una semidiametro dicitur, id pariter de
altera dictum quisque putet. Sed fingamus modo circumacta cochlea
semilentis alterius MN centrum ex c venisse in C, & alterius semilentis ¬
uv in x, ita, ut sit cC = ex, facile intelligetur, punctum quodlibet ¬
g pari spatio progressum esse in G; h in H; respectu semilentis
MN; uti etiam g in y, h in 9 respectu alterius semilentis uv. Unde.
si reflectamus animum ad ea, quae in Optica diximus (nempe quod obtecta ¬
parte lentis repraesentetur objectum eodem modo, nisi quod imago ¬
sit minus clara), facile perspiciemus, idem in hoc situ semilentium
debere contingere, quod fieret duabus lentibus eundem situm habentibus, ¬
sed in quibus altera medietas esset penitus obtecta. Quare evidens ¬
est, radios SG, SC, SH e centro solis, & parallelos advenientes,
debere ejus imaginem in A (nempe in axe SCA) depingere; ab iis vero, ¬
qui ab extremo diametri pariter inter se paralleli incidunt, LG
LC, LH, efformatum iri in puncto B imaginem, nempe in radio principali ¬
LCB. Neque aliter fieri potest in altera semilente uv; nam per
radios cy, ox, o9 e centro digressos habetur imago a; & per XY, x,
Simago ß, ubi praeterea observandum, fore omnino imaginem utramque ¬
AB, aß ejusdem magnitudinis, cujus fuerat ab efformata ab integra ¬
lente.
114. Ex dictis quoque apparet, punctum imaginis A tantum
accurate progressum fuisse ab a, quantum centrum C semilentis MN
promotum fuit a c; uti etiam punctum ae tantum praecise ab a recesfisse, ¬
quantum x, centrum semilentis uv, ac seu axe tubi remotum fuit,
ut proinde spatium Aa aequale sit cum Cx. Jam vero ex constructione
instrumenti habetur spatii Cx mensura per Nonnium; quare etiam distantia ¬