Metadaten : Scherffer, Karl: Institutionum opticarum partes quatuor conscriptae in usum tironum

Fig  38.
Tab.  IV
Fig.  50.
Tab.  V.

INST.  OPTICAR.  PARS  II.  CAPUT  II.  ARTIC.  V.
74
144
tia  a  duorum  digitorum,  focus  tubi  non  magis  contrahetur,  quam
302
=  0,47  +  dig.  Patet  autem  ex  hoc  simul,  pro  micrometris  objectivis ¬
  adhibenda  esse  vitra  praelongi  foci,  cum  alias  foci  tuborum,  quibus ¬
  aptantur,  nimium  contraherentur.
Verum,  uti  dicere  coepimus,  ut  convincamur,  per  hoc  valorem ¬
  micrometri  minime  mutari,  tantum  opus  est,  ut  oculos  conjiciamus ¬
  in  (fig.  38  Tab.  IV).  Nam  si  focus  lentis  MN,  quem  posuimus
la,  per  lentem  intermediam  KL  contrahatur,  ut  imago  objecti  fiat
non  ab,  sed  aß,  evidens  est,  omnia  imaginis  puncta  inter  ab  media
eadem  proportione  contrahi;  &  sicut  per  eam  interpositionem  non  mutatur ¬
  angulus  Hal,  sub  quo  objectum  videretur  oculo  libero  in  I  constituto, ¬
  sed  tantummodo  imago  ad  minus  spatium  redigitur,  manente, ¬
  vel  etiam  crescente  augmento  tubi,  ita  prorsus  imago  depingenda
alias  a  semilentibus  micrometri  per  lentem  objectivam  contrahitur  in
aliam  minorem,  ad  quàm  eadem  requiritur  diductio  micrometri,  quae
necessaria  est  ad  imaginem,  quam  solae  semilentes  efformarent.  Ex
quo  clarum  est,  manere  valorem  micrometri  sine  ulla  variatione,  seu
tubo  aptetur,  seu  non;  quin  immo  micrometri  valore  semel  determi
nato,  licebit  idem  micrometrum  diversis  tubis  aptare.
ARTICULUS  V
De  Microscopiis  Dioptricis.
117.  Utsi  quodvis  vitrum  convexum  objecti  diametrum  augeat,  microscopium ¬
  tamen  quando  dicimus,  tale  intelligimus,  quod
objectis  valde  minutis  clare  &  distincte  cernendis  aptum  sit.  Et  quoniam ¬
  id  assequimur  tum  per  vitra  simplicia,  tum  etiam  composita,  alia
erunt  microscopia  simplicia,  alia  composita.  Si  lenticula  brevis  admodum ¬
  foci  BA  (fig.  50  Tab.  V)  ita  collocetur,  ut  objecti  medium  pun
ctum  a  sit  in  axe  &  foco  radiorum  parallelorum,  alterum  b  prope  axem,
evidens  est  ex  iis,  quae  generatim  de  lentibus  dicta  sunt,  radios  tum
ab  a,  tum  a  b  emissos  egressuros  e  lenticula  inter  se  parallelos.  Quod  si  igitur ¬
  oculus  prope  F,  ubi  se  se  intersecant,  constituatur,  &  rite  disposi
tus  sit,  videbit  objectum  ab  distincte,  &  quidem  sub  angulo  bca  satis
magno.  Jam  vero  cum  objecta  in  tam  parva  distantia  videre  libre
oculo  nequeamus,  referimus  objectum  ad  eam  distantiam,  in  qua  alias
distincte  percipimus  corpora  sub  simili  angulo,  itaque  de  augmente
microscopii  solemus  judicare.  Sit  v.  g.  focus  lenticulae  trium  linearum
semidiameter  objecti  unius  lineae,  erit  angulus  bea,  sub  quo  videtur
diameter,  proxime  36°  521.  Objecta,  quae  sub  tanto  angulo  distincti
appa¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer