DE VIRIBUS ELECTRICITATIS ETC.
124
electricitatis , utilioresque prae hactenus compertis methodos,
vel ad consensus causas detegendas inter atmosphaericae electricitatis, -
et nostrae valetudinis vicissitudines, interque subitas
illius mutationes, et quosdam morbos.
Monere videntur praeterea hujusmodi pericula, in fulgurum
scintillarumque jactu non atmosphaericam tantum electricitatem, ¬
sed forte etiam terrestrem coelum versus refluere. An vero -
ex hoc refluxu fit, ut magnis coortis in coelo tempestatibus ¬
in atmosphaerico aere mutationes, vicissitudinesque contingant ¬
non modo propter diversi generis principia, quae a variis ¬
coeli regionibus, verum etiam propter ea, quae a tellure
in aerem secum transferet, si id habeat electricum fluidum sibi ¬
proprium, quod Physici bene multi illi concedunt, ut corporum ¬
nempe, per quae transit, subtiliorum principiorum alia ¬
quidem expellat, dissipetque, sed alia quoque rapiat, sibiquemet ¬
adjungat? Verum haec Physici maxime videant.
Talis autem terrestris electricitatis in atmosphaeram refluxus
ubi contingat, vel magnam, vel non mediocrem certe sibi vindicare ¬
poterit partem in celerioribus illis, ac magnis plantarum ¬
incrementis, quae clarissimus Gardinius post fulgura, et
tonitrua animadvertit, et atmosphaericae potissimum electricitati -
vaporibus conjunctae adscripsit.
Tandem cum hujusmodi musculorum contractiones, quas sub
coeli tempestatibus haberi diximus, novum veluti, atque non
dubium atmosphaericae electricitatis, ejusque virium in ánimalem ¬
oeconomiam signum praebeant, eae ad terraemotus non
tam causas, quam in eadem oeconomia effectus patefaciendos -
poterunt forte haud leviter conducere ; ut propterea non
inutile videatur, haec eadem ipsa, ubi terraemotus saeviant,
experiri.
Sed conjecturis sit modus, atque adeo finis. Haec maxime
erant, quae doctissimis viris circa vires cum artificialis, tum
atmosphaericae et procellosae, tum naturalis electricitatis in motu