Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ ſuperficies usque in E H tempore 8 {1/3} min. ſec. erat vero altitudinum differentia
C E vel D H duorum pollicum cum octo lineis.

Subducto calculo ad normam paragraphi 22. ubi neque ad impedimen-
ta, neque ad mutationem venæ attenditur, videmus prædictum tempus de-
ſcenſus eſſe debuiſſe proxime = 5 min. ſec. cum fere dimidio. Igitur ſtatu-
endum eſt hoc modo, velocitatem mediam totalem ſe habuiſſe ad velocita-
tem integram, quam theoria indicat, ut 5 {1/2} ad 8 {1/3} ſeu proxime ut 2 ad 3; hincque concludi poteſt, aquam per orificium M N effluxiſſe velocitate, quæ
conveniat ({2/3}) 2 , ſeu quatuor nonis partibus altitudinis aquæ ſupra foramen
M N, per alterum vero orificium G F transfluxiſſe velocitate quinque præter
propter quartis ejusdem altitudinis partibus debita.

Apparet itaque rurſus effluxum aquarum promoveri ab auctâ amplitu-
dine orificii tubi verſus exteriora, quamvis nec orificium quo tubus in vas
eſt implantatus, nec ſitus tubi ſit mutatus.

Porro in tabula horizontaliter poſita P Q obſervavi amplitudinem jactus
P Q pro altitudine o P, quæ erat 4. poll. 8. lin. Inveni autem P Q = 9. poll. 6. lin.

Sequitur ex iſta obſervatione, quod ſi dilatationis venæ conſideratione
ſepoſita aquæ in N M velocitatem debuerint habere, qualis debetur altitudi-
ni 4. poll. 10. lin. cum tamen vi præmiſſi experimenti certe habuerit velocita-
tem debitam altitudini fere 6. poll. 2. lin. Confirmat hæc obſervatio id quod
§. 15. dixi, nempe in tubis divergentibus venam aqueam dilatari veluti in
m, ipſiusque motum retardari. In præſenti vero caſu, ut ambæ obſervatio-
nes concilientur, dicendum erit venam ita dilatatam fuiſſe, ut amplitudi-
nem haberet ratione orificii N M reciproce ut prædictæ velocitates ſeu reci-
proce ut radices altitudinum iſtis velocitatibus debitarum, nempe ut √ 74. ad √ 58. proindeque diametros venæ dilatatæ & orificii fuiſſe ut ∜74 ad ∜ 58. ſeu ut 100 ad 941.

63. Experimentum 8.

Aliud feci experimentum quod, quamvis huc nondum pertineat, ni-
hilominus recenſebo: nempe in ortu prope orificium G F tubum perforavi
foramine e duarum fere linearum, rurſusque deſcenſum ſuperficiei ex C D in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer