Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

57. Experimentum 2.

Deinde experimento explorare volui, an in omnibus jactibus ſub qua-
cunque directione contractio eadem ſit, & hunc in finem exiſtimavi rem ſic
eſſe aggrediendam, ut præter directionis iſtius mutationem circumſtantiæ cæ-
ræ omnes eſſent prorſus ſimiles. Id vero ſic obtinui.

Eodem ſcilicet, quo antea cylindro uſus ſum, eum autem arcæ pris-
maticæ verticaliter poſitæ implantavi, ita, ut axis cylindri eſſet horizontalis,
ſicque implantatum circumverti, ut centrum foraminis, aqua@um effluxui de-
ſtinati, modo locum ſummum, modo medium, modo imum occuparet: in
primo caſu aquæ verticaliter ſurſum effluebant, in ſecundo horizontaliter, in
tertio verticaliter deorſum ejiciebantur; in ſingulis vero feci ut altitudines aquæ
in arca ſupra centrum foraminis eſſent perfecte æquales: ſucceſſus hic fuit.

Obſervavi æqualibus temporibus ſuperficiem aquæ in ſingulis caſibus per
ſpatia æqualia in arca deſcendere. Igitur in venis ſurſum projectis aqua uperior
non reſiſtit ſenſibiliter aquæ inferiori ſubſequenti, quod idem alio intellexi modo,
quod ſcilicet, ſi ad parvam à foramine diſtantiam veluti 3. linearum nummo
aliquo venam aqueam cujuſcunque directionis excipiebam, ita ut vena in num-
mum perpendiculariter incideret, effluxus aquarum non fuerit retardatus. Porro nec aqua in venis verticaliter deſcendentibus anterior poſteriorem poſt ſe
trahit; ipſaque venæ contractio ſimilis ubique eſt, non conſiderata retarda-
tione accelerationeque aquarum ſurſum vel deorſum ejectarum, quæ faciunt
ut vena in aliqua à foramine diſtantia vel intumeſcat, vel gracileſcat. Hic
enim ſermo eſt de illa modo contractione, quæ oritur à motu particularum
obliquo in regione foraminis.

58. Experimentum 3.

Eadem machina prædicto modo præparata uſus ſum ad explorandum,
num contractio venæ cæteris paribus mutaretur ab aucta altitudine aquæ ſupra
foramen. Hunc in finem duas acus infixi lateribus internis arcæ ad perpen-
diculum ſibi reſpondentes, prior eminebat ſupra centrum foraminis 13 poll. cum 10. lineis, altera 12. poll. 1 {3/5} lin. menſ. Angl. amplitudo arcæ erat ad am-
plitudinem foraminis ut 404. ad 1. vidi autem ſuperficiem aquæ à ſuperiore

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer