Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

56. Ad Theoriam Contractionis Venarum aquearum
Experimentum 1.

Tubum cylindricum adhibui, cujus diameter erat 4. poll. 3. lin. menſ. Angl. è lamina tenui factum quique foramen habebat in latere, id eſt, in ſuper-
ficie cylindrica: erat diameter foraminis = 4 {52/125} lin. aquæ effluebant hori-
zontaliter ex cylindro verticaliter poſito, & fuit ab initio fluxus altitudo aquæ
ſupra centrum foraminis = 4. poll. 8. lin. ſimiliſque altitudo in fine fluxus =
3. poll. duravit autem omnis fluxus intervallo undecim automati pulſuum, quæ
proxime efficiunt tempus 4. minutorum ſecundorum cum dimidio.

Porro repetito ſæpius experimento obſervatiſque tum altitudine fora-
minis ſupra tabulam horizontaliter poſitam, tum amplitudine jactus, hacque
tam in principio quam in fine fluxus, vidi ex Lemm. in principio Experimento-
rum præcedentis Sect. indicato velocitatem aquæ effluentis in loco venæ maxime
contractæ conſtanter talem fuiſſe, quantum quidem ſenſibus dijudicari potuit,
quæ deberetur altitudini aquæ ſupra eundem locum, qui in eadem altitudine
eſt quâ foramen.

Igitur ſi contractionem venæ aqueæ ubique eandem fuiſſe ponamus & huic caſui applicemus æquationem ultimam paragraphi decimi tertii, nempe
t = {2mα/n}(√a - √c) erit ponendum t = 4 {1/2} min. ſec. {m/n} = 133; 2√a(= tem-
pori quod corpus inſumit libere cadendo per altitudinem aquæ initialem) =
o, 1483 & 2 √c (= tempori ſimili pro altitudine aquæ ultima) = o, 1246: fit
4 {1/2} = 3, 15 α unde α = 1, 43. Exinde conſequens eſt, amplitudinem fora-
minis fuiſſe ad ſectionem venæ contractæ ut 143. ad 100; hæc ratio tantillo
major eſt quam quæ intercedit inter √ 2 & 1 nempe inter 141 & 100; ſed ſi
accuratiſſime velocitates obſervari potuiſſent, dubium non eſt, quin illæ paul-
lo minores futuræ fuiſſent, quam quæ toti altitudini aquæ debeantur; & cum
hujus rei ratio habetur, deprehenditur valorem ipſius α ſic pauxillum dimi-
nuendum eſſe; poteſt igitur ex toto experimento colligl [?] tutiſſime rationem
præmemoratam fuiſſe ut √ 2 ad 1.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer