Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO TERTIA. xima videbatur, quo temporis puncto diſtantiam menſuravi ſuperficiei à loco
A antea notato; diſtantia illa, quam eandem cum maximo deſcenſu A E fore pu-
tabam, opinione longe minor fuit; unde edoctus fui partem aquæ, quæ
in experimento jam per B effluxerat, tubum rurſus ingreſſam fuiſſe.

His ita obſervatis, magnitudines B P & A E calculo quæſivi ad normam
§. 27. ponendo m primo = n deinde mm = 2nn, inveni autem in caſu prio-
re B P = 79. quæ in experimento non ſuperavit 33. maximumque deſcen-
ſum AE proxime reperi = 250. quem experimentum dedit 88. dein pro
caſu mm = 2 nn oritur B P præter propter dupla illius, quæ obſervata
fuit & A E = 186. quæ 54. particularum obſervata fuit.

Enormes has differentias maxima ex parte adhæſioni aquæ ad latera tu-
bi tribuo, quæ certe adhæſio in hujusmodi caſibus incredibilem exercere po-
teſt effectum, uſus enim ſum tubo vix ultra duas lineas in diametro haben-
tem, majorem utique conſenſum experturus cum tubo ampliore. Interim
veriſimile eſt, curvaturam tubi in parte inferiore, aliquid etiam motui derogare.

Ad §. 28. Eodem tubo recurvo, quem modo deſcripſi, uſus ſum: oper-
culum autem poſui in B minimo foramine pertuſum: feci ut totus aquâ
eſſet plenus præter particulam F G B, in quo ſitu aquam detinui ope digiti
orificio C appoſiti. Remoto digito deſcendit aqua, & cum perveniſſet in
ſitum H D B, guttulæ aliquot tanto impetu per foraminulum in B fuerunt
veluti exploſæ, ut ad altitudinem plusquam decem pedum aſcenderint, quam-
vis altitudo H A altitudinem dimidii pedis vix ſuperaret. Interim ob exigui-
tatem foraminuli tantam reſiſtentiam offendit aqua dum tranſiret orificium, ut
fracto impetu aqua non ſolum non ad altitudinem A H aſcenderit (ſupra quam
tamen remotis omnibus impedimentis aſſilire paullulum continue debuiſſet)
ſed vix guttula una aut altera notabili temporis mora fuerit expreſſa, ita ut mihi
perſuadeam, ſi absque impetu ſola aquæ preſſione naturali tantus jactus pro-
ducendus fuiſſet, id fieri non potuiſſe niſi altitudine minimum centum pedum.

Dein etiam obſervavi jactum aquæ diminui eo magis quo minus ante
experimentum relinquitur ſpatium G B; quæ omnia theoriæ ſunt conformia. Menſuras ſuperfluum fuiſſet ſumere, quia ob nimia impedimenta tantus eſſe
utique nequit jactus aquæ, quantus illis remotis futurus fuiſſet. Attamen ut
& has convenire cum formulis experimento confirmarem, tubum C D B
ſumſi ampliorem, ut impedimenta adhæſionis maxima parte auferrem, pars

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer