HYDRODYNAMICÆ.
titudinem velocitati debitam, quam ſuperficies mn habet, cum pervenit in
ſitum fg; ſit iſta altitudo = v, erit aſcenſus potent. omnis aquæ eo ipſo mo-
mento pariter = v: Deſcenſus actualis autem eſt per §. 7. = tertiæ propor-
tionali ad totam maſſam aquæ, particulam aquæ mngf & altitudinem verti-
calem HB, id eſt, = {δ/β}a; eſt igitur v = {δ/β}a. Hæc quidem altitudo dicto
citius minuitur ſtatim atque aqua per orificium B fluere cogitur, quod de-
monſtravi §. 18. ſed primo tamen temporis puncto aqua ſervabit motum
quem acquiſivit, & ſic guttula orificio proxima ejicietur velocitate, quæ de-
beatur altitudini{mmδ/nnß} a. Poteſt autem hæc altitudo non ſolum eſſe tripla
aut quadrupla ipſius a, ſed & quantumcunque magna: ego certe cum tubis
vitreis pro lubitu jactus feci decies aut vigeſies altiores ipſius a; fuerit v. gr. δ = 100 pedum, β = uni pollici, diameter autem tubi decupla diametri,
quam orificium habet; & erit {mmδ/nnß} = {10000/1200} a, ita ut in his circumſtan-
tiis prima guttula aſſilire demta aëris reſiſtentia debeat ad altitudinem plus-
quam octies majorem altitudine ſolita a. Sunt cœterum multa impedimenta
eaque maximi momenti, quæ jactus enormes cohibeant; perditur nempe ali-
quid de motu ab impulſu ſuperficiei aqueæ mn in latera fg, dein etiam ab
ingenti attritu quem aqua per foraminulum, quod parvulum eſſe debet,
tam celeriter lata patitur: multum etiam abeſt, quominus aqua C A D m
omni ſua celeritate moveatur ob adhæſionem aquæ ad latera tubi, quæ ad-
hæſio in tam longo tractu valde notabilis eſt.
Interim veram hanc eſſe ſolutionem phænomeni nullum poteſt eſſe
dubium, iſtique ſolutioni experimenta quæ feci in omni extenſione ſatisfa-
ciunt. Dein hâc theoria etiam recte ſolvitur alterum phænomeni momen-
tum, quod nempe jactus iſte ſit quaſi momentaneus, poſtque breviſſimum
tempusculum ad ſenſus non major ſolito: ita in præſenti, quem modo
finximus, caſu ſi per regulam §. 18, paullo mutatam (ibi enim de vaſis
verticaliter poſitis tantum dicitur) exploremus, quantum aquæ effluere de-
beat ut jactus non amplius milleſimâ parte (quæ utique obſervari in hujus-
modi experimentis minimè poteſt) ſuperet jactum ſolitum, cum ab initio
fuerit eodem octies major, invenimus tam parvam eſſe illam quantitatem, ut
tempus, quo tota ejicitur, nullo modo percipi poſſit.