Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ. mercurio, in vaſe alio ſervato, tantillum, ſic ut pars ſubmerſa tubi ſit C α,
non ſolum non aſcendit mercurius in tubo uſque in β (ſumta ſcilicet C α =
M β) ſed & omnis fere effluit, donec ſuperficies M N pervenit in α. Por-
ro tubum A C D B vacuum ſat profunde mercurio, qui erat in vaſe alio,
ſubmerſi, nec tamen prius quicquam influere cœpit ex vaſe in tubum,
quam ad altitudinem C M eſſet ſubmerſus; & tunc ſtatim eo usque influit
donec ab utraque parte ad libellam ſit conſtitutus, nempe usque in M N, ſi
ad eum locum usque erat ſubmerſus. Omnia hæc ex mutua particularum
mercurialium attractione facile deducuntur. Cæterum dedi operam ut in-
veſtigarem relationem, quæ eſt inter altitudinem M C & amplitudinem
foraminuli o; veriſimile utique eſt altitudinem illam eſſe in ratione recipro-
ca diametri ad foraminulum pertinentis; nec tamen experimento conjectu-
ram ſatis confirmare potui, tum ob impuritatem mercurii quo utebar, quæ
faciebat, ut non variato foramine in iteratis experimentis altitudo ſuſpenſi
mercurii ſibimet ipſi non omnino conſtaret, tum etiam, quod difficile eſt
foraminula minima accurate metiri; debent enim foraminula eſſe minima,
quandoquidem altitudo mercurii ſuſpenſi vix eſt ſex octove linearum, cum
diameter foraminis ſextam partem lineæ æquat, dicam tamen qua metho-
do uſus fuerim. Filis nempe æneis, quibus in inſtrumentis muſicis utun-
tur, diverſæ craſſitiei, quorum diametros minimas ex longitudine & pon-
dere eorum rectiſſime cognovi, chartulam C D perforavi; ſed ſic ſolent
oriri circa latera foraminis fimbriæ quæ effluxum impediunt, & facile ſucce-
dit ut foramen majus ſit quam eſt craſſities fili.

23.1.

Fig. 12.

Ad §. 18. De firmitate tuborum. Filum æneum rotundum, cujus dia-
meter erat {2/11} lin. Paris. cui ſucceſſive pondera continue majora appende-
bantur, prius non diſruptum fuit, quam ad 18. lib. Norimb. pondus ex-
creviſſet. Dein tenuiſſimam lamellam plumbeam, cui rectangularis figura
erat, {5/4} lin. latam, {1/131} lin. craſſam rumpi obſervavi cum eidem appenſum
eſſet pondus trium unciarum cum dimidia. Ex hiſce obſervationibus dua-
bus ſequitur cæteris paribus filum ex ære plus quam 28. vicibus fortius eſſe,
quam filum ex plumbo. Ex priori experimento quoque deducitur, ſi tubus
æreus diametrum habuerit unius pedis, & craſſities laterum fuerit {2/11} lin. poſſe
eum aquam ſuſtinere ad altitudinem 518. pedum priusquam rumpatur. In
hoc calculo dedi pedi cubico aquæ pondus 70. librarum. Si vero idem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer