Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ te reſpectiva 12 pedum: vim iſtius venti æſtimo = ponderi {9 x 1600/850} ped. cub. aquæ, ſeu fere 17. ped. cub. aquæ.

Hæc ſi ita ſint, ſequitur navem ab elevatione aquarum 260. operario-
rum poſſe ea velocitate propelli, qua ſingulis minutis ſecundis ſpatium per-
currat 6 {1/2}. pedum.

Æſtimatio non admodum diverſa ſequitur ex iis, quæ D. Chazelles
habet in Comm. Acad. Reg. Sc. Pariſ. ad ann. 1702. p. 98. edit Pariſ. Ut vero recte
ad inſtitutum noſtrum applicari poſſint, notandum erit in remigatione, vim
triremem propellentem non eſſe æſtimandam ex preſſione remigum in remos,
ſed ex preſſione, quam remorum extremitates aquis ſubmerſæ contra aquas
exerunt. Ut hanc proxime definiamus, hæc prius erunt obſervanda. Remiges
fuere adhibiti 260. totis viribus remigantes: ſingulis minutis primis remorum
impulſus (gallicè palades) facti ſunt 24: integra remorum agitatio tribus abſol-
vitur motibus, quos ejuſdem durationis ponam, eorumque unus ſolus
triremem promovet: hoc modo triremis velocitate fuit provecta, qua
ſingulis minutis ſecundis ſpatium 7 {1/5}. ped. abſolvebat, pars remi intra navem
fuit 6. pedum & extra navem 12. pedum: ſuperficies autem (gallicè les pales)
omnium remorum, quæ contra aquas impelluntur, in unam collectæ D. Chazelles facit 130. pedum quadratorum: notavit porro extremitatem inter-
nam remi ſingulis agitationibus ſpatium deſcribere ſex pedum: & quia quævis
agitatio tempore {60/24}. unius minuti ſecundi abſolvitur ſimulque ex tribus con-
ſtat motibus, quos pono tautochronos, apparet quamvis remi retractionem
fieri tempore {20/24}. ſeu {5/6}. unius minuti ſecundi & hoc tempore extremitas remi
interna abſolvit ſpatium 6. pedum. Porro ob longitudinem ſuperficiei remo-
rum, quæ contra aquas impellitur, non tota eſt ad diſtantiam 12. pedum
cenſenda: illam igitur diſtare ponam 10. pedibus, quaſi nempe pars remi ex-
tra navem promineret 10. pedes longa: hujus partis extremitas deſcribet 10. pedes tempore {5/6} unius minuti ſecundi: quia vero ipſ [?] a triremis velocitatem
habet, qua eodem tempore ſex pedes abſolvit, cenſendum eſt, remorum ex-
tremitates contra aquam impelli velocitate reſpectiva, qua tempore {5/6}. min. ſec. 4. pedes deſcribat: igitur vis triremem propellens eſt æqualis vi, quam
aqua contra ſuperficiem 130. pedum quadratorum exereret, ſi velocitate in illam
incurreret, qua tempore {5/6} min. ſec. 4. ped. abſolvat: hanc vim ſecundum vul-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer