Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

229. Scholium.

§. 26. In quavis nave aquæ ad aliam atque aliam altitudinem ſunt ele-
vandæ, ut eadem potentia, quæ in hauriendis aquis inſumitur, vis navem
promovens maxima obtineatur & duo requiruntur ad altitudinem illam uti-
liſſimam definiendam pro certo operariorum numero. Primo ut cognitum
ſit quamnam velocitatem propoſita navis à data potentia acquirat: ratione
hujus poſtulati, ponemus navem à preſſione, quæ ſit æqualis ponderi unius
pedis cubici aquæ ſeu circiter 72 librarum acquirere velocitatem, quæ gene-
retur lapſu libero per altitudinem C, & quia deinceps ſemper in pedibus
menſuras omnes exprimemus, erit pondus unius pedis cubici aquæ expri-
mendum per unitatem. Secundo pro cognita aſſumenda eſt relatio inter ce-
leritates navis & potentias navem propellents: ſtatuitur hic vulgo velocita-
tes habere rationem ſubduplicatam virium propellentium, experimenta qui-
dem hanc hypotheſin non exactè confirmant in motibus lentis; interim ta-
men eam reliquis omnibus præferendam cenſemus. Si quis velit rem ſub alia
hypotheſi explorare, is poterit eodem modo, quo nunc utemur, calculum
inſtituere.

230. Problema.

§. 27. Invenire altitudinem, ad quam aquæ continue elevandæ ſunt,
inſtituto utiliſſimam, nempe talem, ut eadem potentia in elevandis aquis
adhibenda vis navem promovens maxima oriatur.

231. Solutio.

Serventur denominationes omnes in hoc argumento adhibitæ: erit an-
te omnia inquirenda velocitas navis ſeu altitudo huic velocitati debita quam
vocavimus B. Quia vero velocitates navis ponuntur proportionales radici-
bus potentiarum navem urgentium, erunt altitudines velocitatum ipſis po-
tentiis proportionales. Erit igitur talis analogia inſtituenda.

Sicuti pondus unius pedis cubici ad altitudinem C (conf. §. 26.) ita
preſſio navem urgens ſeu 2MA - 2M√AB (vid. §. 23.) ad altitudinem ve-
locitati navis reſpondentem, quæ proinde erit 2MC X (A - √AB): Hanc
vero altitudinem vocavimus B: Eſt itaque

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer