Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

Multa alia theoremata pro hoc argumento in tota ſua, quam habere
poteſt, extenſione, ſumto erui & demonſtrari poterunt, pro fluxu aquarum
nondum uniformi eoque per fiſtulam utcunque inæqualem, modo ſimul at-
tendatur ad ea, quæ §. 8. monita fuerunt. Quia vero per ſingula ire non va-
cat, ad aliam progredior vim examinandam priori ſub directione contraria
æqualem, illam nempe quam vena effluens in planum exerit, dum in illud
perpendiculariter impingit.

§. 15. De impetu venæ aqueæ in planum impingentis multi commen-
tati ſunt, plurimaque ſumſere experimenta. Ego quoque hâc de re quæ-
dam dedi in Comm. Acad. Sc. Petrop. tom. 2. Experimenta extant apud Mariot-
tum in tract. de mot aquarum, in hiſt. Acad. Sc. conſcripta a D. du Hamel. p. 48. & alibi. Equidem non admodum conveniunt, plurima tamen indicare prima
fronte videntur niſum venæ aqueæ uniformiter fluentis æqualem eſſe ponderi
cylindri aquei, cujus baſis ſit foramen, per quod aquæ effluunt & cujus al-
titudo ſit æqualis altitudini aquæ ſupra foramen: Huic ſententiæ plerique imo
omnes, adhæſerunt & adhuc adhærent, quia cum aliis quoque experimentis,
præſertim quæ de globis in medio reſiſtente motis ſumi ſolent, mire conve-
nit: Eandem igitur ipſemet ſecutus ſum, quamvis plura animum ſuſpende-
bant, in cit. Comm. Petrop. nec hæſitavi in ipſo hoc opere, quod ſub mani-
bus habeo, Sectione nempe IX. §. §. 31. 32. illa inſtar exempli uti. Ve-
rum enim vero re attentius perpenſa, novisque adhibitis principiis, ſimulque
aliis novi generis experimentis inſtitutis, clare tandem vidi communem iſtam
opinionem de impetu venæ aqueæ eodem modo mutandam eſſe, ſicuti New-
toni de vi repellente, ſcilicet ut loco orificii conſideretur ſectio venæ contra-
ctæ & loco altitudinis aquæ adhibeatur dupla altitudo velocitati aquarum reali
reſpondens: Demonſtratum enim habeo, vim repulſionis §. 2. , expoſitam
omnino æqualem eſſe impetui venæ, ſi hæc tota in planum perpendiculariter
incidat: ſequitur inde impetum venæ majorem eſſe, quo minor fuerit venæ
contractio, hâcque plane evanescente, & aquis ſimul tota ſua velocitate, quam
in theoria habere poſſunt, erumpentibus, tum impetum duplo majorem eſſe,
quam vulgo ſtatuitur: quia vero ſemper & velocitati aliquid decedit & vena non
raro ad dimidium fere contrahitur, factum eſt ut experimenta pleraque ſimplam
in Cylindro altitudinem arguere viſa fuerint in impetu illo æſtimando. Velim
autem probe notetur, de venis ſolitariis tantum mihi hic ſermonem eſſe, quas

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer