Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DECIMA TERTIA. rit fiſtula, eo tardius accelerantur aquæ & viciſſim, ſic ut in inſtanti à quiete
maximum ſuum celeritatis gradum acquirant, ſi longitudo fiſtulæ nulla fue-
rit; at ſi infinitæ fuerit eadem hæc fiſtula longitudinis, aquæ nonniſi poſt
tempus infinitum notab lem celeritatis gradum acquirere poſſunt.

(β) Fieri igitur poteſt non mutata aquarum altitudine, ut diſpendio
aquarum quantumvis parvo, vis repellens notabilis ſit, eaque pro lubitu
duret; & id quidem duplici obtineri poteſt modo, tum prolongando fiſtu-
lam, tum etiam obturando ſæpius orificium, antequam aquæ notabilem ve-
locitatis gradum attigerint; prior tamen modus liberum aquarum fluxum
per fiſtulam ponit: retardato enim ab impedimentis extrinſecis, in prælon-
gis fiſtulis nunquam vitabilibus, aquarum fluxu, diminuitur quoque vis
repellens.

(γ) Liceat hic paucis attingere verbis propoſitionem aliquam ex princ. math. phil. nat. edit. 2. Newtoni: Auctor hic poſtquam ſententiam ſuam de ve-
locitate aquarum ex vaſe effluentium in prima citati operis editione exhibi-
tam mutaſſet, easque, ſi verticaliter ſurſum ejiciantur, ad integram ſuper-
ficiei aquæ altitudinem aſcendere agnoviſſet in editione ſecunda, talia ſubje-
cit verba in libro ſecundo propos. 36. coroll. 2. Vis qua totus aquæ exilientis
motus generari poteſt, æqualis eſt ponderi cylindricæ columellæ aquæ, cujus
baſis eſt for amen E F (vid. fig. Nevvt.) & cujus altitudo eſt 2 G I vel 2 C K. Iſta ſententia à me olim & ab aliis fuit impugnata, ab aliis rurſus confirma-
ta. Nunc autem poſtquam hanc aquarum motarum theoriam medita-
tus ſum, lis ita dirimenda mihi videtur, ut cum aquæ ad motum unifor-
mem pervenerint, quæ quidem hypotheſis eſt Newtoni, tunc recte altitu-
dine 2 G I vis illa definiatur, ſed ab initio fluxus, ubi velocitas adhuc nulla
eſt, vis ſimplici altitudini G I reſpondeat, moxque creſcente velocitate ſi-
mul vis aquam ad effluxum animans creſcat, & tandem ad eam magnitudi-
nem exſurgat, quam Newtonus aſſignavit. Hæc nunc ſunt unicuique ob-
via, quia vis motum aquæ generans, de qua Newtonus loquitur, non po-
teſt non eſſe æqualis vi repellenti, quam vidimus eſſe æqualem a + v. Re-
cte etiam Jll. Riccatus, cum quo mihi de hoc argumento res erat interro-
gatus, unde vis illa duplæ aquarum altitudini conveniens oriri po{ſsi}t, cum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer