Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO PRIMA. lectu eſt, polli [?] nem ex putaminibus ovorum in patella igni ſuperimpoſitum
lac bulliens, quod dicitur, mentiri. Quo intenſior autem eſt calor, eo ve-
hementior utique eſt motus particularum, hæque majori intervallo a ſe in-
vicem diſperſæ; quod convenit cum dilatatione omnium fluidorum ab aucto
calore, eorundemque contractione ex frigore, cui legi ipſa etiam aqua non-
dum congelata ſubjicitur: quod autem, dum congelatur, contrariæ ſit in-
dolis, id ex alia cauſa, fortuito ſuperveniente, deducendum videtur, nempe
ex eo, quod aqua in interſtitiis ſuis particulas foveat aëreas, quæ ſic volumen
aquæ non augent, prouti ſaccharum in aqua ſolutum non auget ejusdem vo-
lumen; quod tempore inſtantis congelationis particularum aquearum motus
minuatur; quod ſic eædem particulæ magis ad ſe invicem accedant, adeo-
que ex interſtitiis ſuis particulas aëreas pellant, quæ alibi minus commode
locatæ volumen augere poſſunt, prouti ſaccharum nondum ſolutum volu-
men auget aquæ, cui permiſtum eſt. Hinc commode ratio deducitur, cur
glacies aquæ ab aëre ante congelationem bene purgatæ non ſpecifice levior,
quin potius gravior fiat. Egregia autem experimenta circa ſolutionem ve-
ram aëris in aqua ad punctum ſaturationis usque inſtituit Mariottus, eaque
in Tractatu ſuo de motu aquarum recenſuit. Suſpicioni igitur locus eſt, flui-
da (ut dixi) congelari, cum ceſſat vel valde diminuitur motus inteſtinus,
tum enim particulæ in ſe invicem collabuntur, fiuntque contiguæ, ſimulque
ex interſtitiis particulas heterogeneas, ſi quæ ibi commorentur, expellunt; nec tamen clarius hinc intelligitur durities corporum congelatorum, quin-
imo videtur, ceſſante iſto motu corpus mediæ naturæ inter fluidum & ſoli-
dum, [?] niſi aliud quid accedat, fieri, & comparandum cum acervo arenæ: quid autem id rei ſit, ne conjectura quidem aſſequor, licebit interim finge-
re quaslibet particulas ad ſe gravitare, vel, ut voce Anglis uſitata utar, ſe
invicem attrahere, attractionemque inſigniter creſcere, accedentibus ad ſe
invicem particulis; diverſæ eſſe virtutis in diverſis corporibus, minoris v. g. in oleis quam in aquis, quarum glacies durior eſt; fluida citius & facilius
congelari, quorum particulæ vel fortius ſe attrahunt vel motu lentiori agi-
tantur. Exinde conjicere liceret, aquam ſaccharo vel ſale imprægnatam tar-
dius congelari, quod particulæ ſacchari vel ſalis, particulis aqueis interpoſitæ,
harum attractionem diminuant, neque hæ conjungi poſſint, ſiccidumque con-
gelari, quin particulæ heterogeneæ loco pellantur: & certe omnibus in fluidis,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer