Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

210. EXPERIMENTA
Hydraulico - ſtatica pro Sectione XII.
Ad §. §. 3. & 4.

PReſſiones, quæ dictis expoſitæ fuerunt paragraphis, facili experimen-
to confirmari poterunt, ſi vas, quale figura quadrageſima tertia ſi-
ſtit, quodque §. 30. ſect. 8. deſcribitur, confici curetur, ejusdemque
laminæ L Q tubus vitreus verticaliter implantetur, cujus orificium utrum-
que apertum ſit: obſervabitur ſic obturatis foraminibus H & N totoque ſy-
ſtemate aquis repleto, aquam in tubo vitreo ad libellam A B aſcendere, aut illam
propter naturam tubulorum capillarium tranſcendere. Dein autem ſi digitus ab
orificio N removeatur, obſervabitur, aquam in tubo vitreo deſcendere & captis menſuris, invenietur, ni fallor, altitudinem aquæ in tubo vitreo re-
ſiduam (detracta altitudine virtuti tuborum capillarium debita) eſſe =
{αα x LB - γγ x NQ/αα + γγ}, uti dictum eſt §. 3. ubi denominationes harum litte-
rarum explicantur.

Si porro ab utroque orificio H & N digitus removeatur, tunc erit ea-
dem altitudo aquæ in tubo vitreo reſidua talis, quæ §. 4. indicatur. Simi-
liter poteſt tubus vitreus laminæ Q N inſeri, isque deinde inflecti, ut cognoſ-
ci poſſit, an preſſiones quoque in lamina Q N recte definitæ fuerint.

Experimenta vero quæ ad preſſiones aquarum per tubos latarum per-
tinent ipſemet coram Societate noſtra inſtitui & deſcripta ſunt in tom. IV. Commentariorum pag. 194. Illa igitur, ut ibi deſcripta ſunt, hic allegabo.

„Uſus ſum arca lignea, cujus latitudo erat unius pedis, longitudo trium
pedum, altitudo 14. pollicum. Hanc aqua implevi ejuſque parti infimæ
fiſtulam accurate cylindricam ex ferro fabricatam infixi horizontaliter. Ita
autem factus erat tubus iſte ferreus: longitudinem nempe habuit A B
(Fig. 77.) 4. poll. 2. lin. Angl. diametrum B C 7. lin. in medio tubus
foraminulo m erat perforatus, ibidemque tubulus D E pariter ferreus ſex li-
neas longus acſesquilineam in diametro habens afferruminatus erat, ita ut

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer