Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DUODECIMA. navimus ſpecies; primam deduxi ex cognito motu, quem fluidum habiturum
ſit, ſi in loco determinandæ preſſionis foraminulo infinite parvo vas perfore-
tur: alteram à priori, ut dicunt, ex theoria noſtra generali deduxi; fæpe utra-
que ſimul locum obtinet, ut altera alterius opem requirat, & tunc alia ori-
tur preſſionum æſtimatio, quam unico indicabo exemplo.

§. 18. Putemus in vaſe, quod figura 72. ſiſtit, tubum horizontalem
nonſolum in extremitate, ſed & in ſua inſertione E G laminam habere in pla-
no verticali in medio perforatam, manentibus cæteris poſitionibus § 5. in-
dicatis: aliam patientur preſſionem latera tubi E D à transfluente aquâ, quam
nulla appoſita lamina E G & quidem minorem, quamvis minori velocitate
transfluant. Ut preſſio hæc accurate definiatur, via calcanda eſt eadem,
quæ in citato paragrapho quinto: nempe ante omnia quærenda eſt velocitas,
quâ aquæ in tubo E D transfluunt, poſtquam hæc jam uniformis facta eſt. Deinde etiam inquirendum eſt in valorem {vdv/dx}, ſi tubus alicubi abrumpi
ponatur.

Quomodo autem hoc inveniri poſſit, res eſt quæ potiſſimum pertinet
ad ſectionem octavam, adhibitis ſimul cautelis §. 14. ſectionis ſeptimæ: In ſe-
ctione octava generaliter oſtenditur motus fluidorum per plura foramina
transfluentium & in §. 14. ſect. 7. in ſpecie monſtratur, quomodo æſtiman-
dus ſit aſcenſus potentialis, qui in guttulis generatur, quando hæ per foramen,
non in aquam veluti ſtagnantem, ſed in aquam motu, qui negligi nequit,
latam influit.

Si recte indicatis hiſce inſiſtas veſtigiis, reperies velocitatem, quacum
aqua uniformiter per tubum E D transfluit, convenire huic altitudini
{mmppa/mmnn + nnpp - mmpp},
ubi per m, p, & n indicantur reſpective amplitudines foraminum in laminis
E G & F D factorum ut & tubi E D: per a autem intelligitur altitudo aquæ
ſupra tubum E D horizontaliter poſitum.

Si porro tubum abrumpi ponas in cd, guttulamque ad velocitate mo-
veri v ſeu altitudinem huic velocitati debitam = vv, ſimulque lo gitudi-
nem E c indices per c, longitudinem minimam ac per dx: æquationem in-
venies hanc

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer