Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ ginta duos pedes deſcendant; in tubis divergentib{us} autem minorem deſcenſum
requiri: ita ſi v. gr. orificium inferius duplo majus fuerit orificio ſuperiori in
caſtellum hiante non poſſe tubos infra octo pedes deſcendere, quin periculum
adſit aquarum diſſolutionis. In his tamen exemplis theoretice conſideratis
aquæ omni ſua velocitate ſine diminutione motus effluere ponuntur.

(II.) Ex eadem ratione patet, ſi tubi inferiora verſus convergant, tunc
illos majorem quam 32. ped. admittere deſcenſum: imo ſine fine tubum con-
tinuari poſſe in caſu Figuræ 76. §. 13. explicatæ, ut & infinitis aliis modis.

(III) Si vero altitudo ſuperficiei aqueæ in caſtello ratione loci propo-
ſiti negativa fuerit, veluti fit, cum aquæ trans montem vehendæ ſunt, nun-
quam poterit quomodocunque res inſtituatur, altitudo excedere triginta duos
pedes, quod patet ex § 15. Si enim aquæ vel plane infinitè parva transfluant
velocitate, vis cohæſionis jam requiritur, quæ ſit æqualis toti columnæ aqueæ,
atque major vis requiritur, ſi notabili velocitate transfluxerint. Hinc remedia
ab aliquibus Scriptoribus allata vana puto: ſcio quidem ſine alio artificio aquas
ſæpe ſuſpenſas hærere ultra altitudinem 32. pedum, & Mercurium ultra 30. pollices; ſed is effectus incertus eſt nec ſibi conſtans. Quidam etiam affirmant
fluxum aquarum per ſiphones recurvos fieri in vacuo: an vero vacuum tale
fuerit, ut ne ſexageſima quidem aëris pars in recipiente remanſerit, & num al-
titudo tubi plus quam dimidio pede ſuperficiem aquæ hauriendæ exceſſerit
ignoro. Sic igitur, quæ de ſubſecutura aquarum ſolutione dixi, non aliter
quam hypothetice dicta velim conſiderentur. Sufficiet quod accurate determi-
naverim quanta vi aquæ ad ſeparationem mutuam urgeantur.

§. 17. Sunt porro alia naturæ phænomena, quorum vera explicatio
ab iſta theoria hydraulico-ſtatica pendet: veluti quod fumus per caminum aſ-
cendens aërem per foramen in camino factum magno poſt ſe trahat impe u: quod ventus ex loco anguſtiori in apertiorem flans aliquid de ſua elaſticitate
perdat, prouti id colligitur ex eo, quod feneſtræ apertæ ab aëre, è camera
egreſſum ob majorem ſuam elaſticitatem, tentante claudantur; & hujusmodi
alia, quæ examinare ſingula non licet.

Poſſunt fluidorum motorum preſſiones quidem infinitis variari modis; puto tamen omnia ad principia noſtra reduci poſſe: duas iſtius theoriæ exami-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer