Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ ſic abit in hanc alteram {nn - 1/2 nnc}a. Et hæc eſt quantitas, cui preſſio aquæ con-
tra particulam tubi a c proportionalis eſt, quamcunque amplitudinem tubus
habuerit, aut quocunque foramine ipſius fundum perforatum fuerit. Igitur
ſi in unico caſu preſſio aquæ cognita fuerit, innoteſcet ſimul in omnibus re-
liquis: talem autem habemus, nempe cum foramen eſt infinite parvum aut
n infinite magna ratione unitatis: tunc enim ex ſe patet, aquam exercere
integram ſuam preſſionem, quæ toti altitudini a convenit, hancque preſſio-
nem deſignabimus per a: ſed quando n eſt infinita, evaneſcit unitas præ nu-
mero nn, fitque quantitas cui preſſio eſt proportionalis = {a/2c}: Ergo ſi ge-
neraliter ſcire velimus, quanta ſit preſſio cum n eſt numerus qualiscunque,
talis inſtituenda eſt analogia. Si quantitati {a/2c} convenit preſſio a, quænam
erit preſſio pro quantitate {nn - 1/2 nnc} a: Et ſic invenitur preſſio quæſita = {nn - 1/nn} a. Q. E. I.

199. Corollarium 1.

§. 6. Quia litera c ex calculo abiit, ſequitur omnes partes tubi, tam
eæ quæ ſunt vaſi A G propiores, quam quæ remotiores, æqualiter ab aqua
præterfluente premi, & quidem minus quam partes fundi C G: differen-
tiamque eo majorem eſſe, quo majus ſit foramen o: nullamque amplius
preſſionem ſuſtinere latera tubi, ſi in hoc omnis obex F D abſit, ſic ut ple-
no orificio aquæ effluant.

200. Corollarium 2.

§. 7. Si alicubi foraminulo minimo, & quidem tali ratione foraminis
o, perforetur tubus, exiliet aqua velocitate, qua ad altitudinem {nna - a/nn} aſcen-
dere poſſit, ſi modo impedimenta aliena nihil obſtent: Erit nempe altitudo
jactus, in figura 73, ſeu ln = {nna - a/nn}. Si vero tubulus adſit verticalis, aut
etiam utcunque inclinatus g m, communicans cum tubo horizontali, ſed ita
tamen, ut extremitas tubuli inſerti non promineat intra cavitatem tubi hori-
zontalis, ne aqua præterfluens illidat in illam extremitatem, erit altitudo aquæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer