HYDRODYNAMICÆ
get vas ſuâ velocitate moveri, ſuperficies autem aquæ declivitatem deponet,
rurſusque ad ſitum horizontalem componetur, veluti ſi quieſcat vas; in his
adeoque caſibus non eſt vaſis motus, qui fluidorum ſtatum permutet, ſed
motus variatio.
§. 21. Quod in præcedente paragrapho monuimus de vaſe cylindrico
[?]
verticaliter poſito facile extenditur ad vas cujuscunque figuræ: qualis enim
eſt inclinatio ſuperficiei aqueæ A B ad horizontem in vaſe cylindrivo, talis
erit in omnibus reliquis vaſis: preſſio autem aquæ in latera vaſis ubique de-
finietur, ſi columna concipiatur verticalis ab eo puncto, pro quo preſſio
aquæ definienda eſt, usque ad ſuperficiem aquæ, quæ cogitatione producen-
da erit, ſi id opus fuerit. Si loco vaſis ſumatur v. gr. tubus ab utraque par-
te inflexus, veluti A C D L (Fig. 69.) isque moveatur in directione C D,
tum utraque ſuperficies M, N ſitum mutabit in A, B, donec recta A B debi-
tam obtineat inclinationem antea definitam; fieri etiam poteſt ut pars aquæ
efflat per A, priusquam æquilibrium adſit: ſi crus D L deorſum ſpectet,
ut in figura 70. aqua manebit veluti ſuſpenſa: in utroque enim caſu inclina-
tio lineæ A B cæteris paribus eadem erit.
In figura autem 69. erit linea M A eo major, quo longius eſt crus ho-
rizontale C D: ſic ut minimæ accelerationes aut etiam retardationes obſer-
vari poſſint, quod ſæpe aliis rebus inſervire poteſt, veluti dignoſcendis ac-
celerationibus navium, niſibusque quos exercent ſingulis remorum ſub-
merſionibus remiges; in his tamen caſibus, quia non poteſt ſtatus ſuppo-
ni durationis ſeu permanentiæ, omnis fluidi motus, qui ſingulis vicibus re-
plicatur, eſſet inquirendus.
Facit eadem hæc ratio, ut nondum liceat omnino ex præmiſſis deter-
minare, quid fieri debeat cum vaſa fluidum continentia percutiuntur.
Poſſunt autem regulæ percuſſionum ex ordinariis legibus preſſionum de-
duci, quandoquidem percuſſio nihil aliud ſit, niſi ingens preſſio parum durans.
§. 22. Sit v. gr. tubus cylindricus horizontaliter ſitus A B C D (Fig. 71.)
aqua plenus, impingatque globus P in tubi prominentiam A P: tunc aqua
ſubito premet vehementer fundum B A verſus P: ut hanc preſſionem recte