Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ eſt in eruendis legibus motuum corporum elaſticorum ex percuſſione, nec
non in ſtabiliendo centro oſcillationis penduli compoſiti; protulit autem axio-
ma hoc ſuum talibus verbis: Si pondera quotlibet vi gravitatis ſuæ moveri incipiant
utcunque, ſmgulaque rurſ{us} ad quietem ſponte reducantur, centrum gravitatis ex ipſis
c [?] ompoſitæ ad priſtinam altitudinem rediturum eſſe, ubi per vocem utcunque intelligit,
ſive ſe percutiant inter deſcenſum, ſive premant, aliove modo in ſe invicem agant corpora. Ex iſto axiomate ſtatim ſequitur principium conſervationis virium vivarum,
quod ipfe etiam Hugenius demonſtravit, & quo aſſumitur: Si pondera quotli-
bet vi gravitatis ſuæ moveri incipiant utcunque, ſingulorum velocitates ubique tales fore,
ut producta, ex earum quadratis in ſu{as} maſſ{as} collecta, ſint proportionalia altitudini
verticali, per quam centrum gravitatis ex corporib{us} compoſitæ deſcendit, multiplicatæ per
maſſas omnium. Mirum eſt, quantam habeat hæc hypotheſis in Philoſophia me-
chanica utilitatem, quod, ſi quis alius, ſane Pater meus recte animadvertit,
qui id ſparſim, imprimis autem in Diſſertatione Pariſiis edita de legib{us} motuum & in Tom. 2. Comment. Acad. Imp. Sc. Petrop. oſtendit , idemque eſt, quod pro in-
veſtigandis Legibus motuum, ex propria gravitate ortorum, in fluidis adhibui; poſui enim velocitates particularum conſtanter tales eſſe, ut, ſingulis vertica-
liter ſurſum motis ad ſtatum quietis usque, centrum earum gravitatis com-
mune ad priſtinam altitudinem aſcendat: malui autem ob rationem ſupra di-
ctam hanc hypotheſin verbis Hugenianis quam Paternis accommodare, eam-
que nomine æqualitatis inter deſcenſum actualem aſcenſumque potentialem inſignire,
quam altero conſervationis virium vivarum, quod etiamnum aliqui, præſertim in
Anglia, neſcio quo fato, faſtidiunt. Mihi quidem in tota doctrina Leibni-
tiana de viribus vivis nihil eſſe videtur, de quo non omnes, ſuo tamen qui-
vis loquendi modo, conveniant, quod, ni fallor, clare oſtendi in Comm. Acad. Sc. Imp. Petrop. Tom. I. p. 131. & ſeq. quem locum hic allegare volui, ne qui@
Lectorum ſe verbis offendi patiatur, ſciatque nihil a me accipi, quod in Me-
chanica receptum non ſit ab omnibus, & quod non neceſſario nexu cohæreat
cum eo, quod jam Galilæus poſuit, cum ſtatueret, incrementa velocitatum
proportionem ſequi compoſitam ex preſſionibus & momentis temporum.

§@ 20. De cætero quamvis principium prædictum univerſale ſit, non
tamen eſt ſine circumſpectione adhibendum, quia ſæpe contingit, ut motus
tranſeat in materiam alienam. Ita verbi gratia poſitio illius valet pro regu-
lis motuum ex percuſſione eruendis, ſi modo corpora ſint perfecte elaſtica;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer