Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DECIMA. plitudinis, cujus altitudo ſit plusquam 10000 vicibus major altitudine com-
muni barometri, invenimus autem ſupra art. IV. numerum n ( qui idem ſi-
gnificabat) = 6004. Ergo jam tuto affirmabimus ( ubique enim quæ negle-
ximus majorem vim pulveri arguunt) ineſſe pulveri pyrio vim elaſticam,
minimum decies millies majorem vi elaſtica aëris ordinarii. Apparet autem
ſimul ex comparatione numerorum 10000 & 6004, quantum circiter vi pul-
veris decedat ab hiatibus ſæpe dictis. Equidem iſtud decrementum majus pu-
taſſem: Confirmatus autem ſum hoc calculo in re de qua aliquando me cer-
tiorem voluit vir harum rerum gnarus, nullum nempe ſe in tormentis nota-
bile obſervaſſe decrementum, cum lumen accenſorium diuturno uſu ſupra
modum amplificatum eſſet in obſidio.

(IX) Verum ut ex æquatione noſtra quædam corollaria deduci poſ-
ſint faciliora quam vis proxime tantum vera, mutabimus quantitatem lo-
garithmicalem in ſeriem. Eſt autem
- log. (1 - {(f + φ)v/(F - f)√(bPp)}) = {(f + φ)v/(F - f)√(b P p)}
+ {(f + φ) 2 vv/2(F - f) 2 X b P p} + {(f + φ) 3 v 3 /3(F - f) 3 X b P p√(b P p)} + & c. Iſtoque valore ſubſtituto in æquatione ultima art. (VII) fit
log. {a/b} = {Fvv/2(F - f). b P} + {F. (f + φ)v 3 /3. (F - f) 2 bP√(bPp)} + & c. Notabimus hic iſtam æquationem perfecte convenire cum æquatione ultima
art. (II) ſi aperturæ f & φ ponantur = 0: quod enim hic indicatur per {1/2} vv
& n P ibi eſt α & P, convenientibus denominationibus reliquis.

(X) Ut appareat, quantum proxime altitudo jactus ab aperturis dimi-
nuatur, ſi iſtæ aperturæ ſint minimæ, inſerviet hæc æquatio. Intelligatur per
α altitudo ad quam globus pervenire poſſit in vacuo, ſi nulla auræ quantitas
per aperturas avolare ponatur, & erit decrementum iſtius altitudinis ab erup-
tione auræ per easdem aperturas oriundum proxime hoc
[(2α) {3/2} X (f + φ)]: [3F X √ (bPp].

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer