(IV) Quod maximam oſtendit auræ elaſticitatem eſt experimentum ter-
tium cum tormento nondum decurtato ſumtum, quod indicat aſcendere
potuiſſe globum accepto impetu ad altitudinem α = 58750 ped. Angl. Erat
autem longitudo animæ A G ſeu a = 7, 7: longitudo A C (quantum ex
amplitudine animæ & gravitate pulveris pyrii conjicio) erat = 0, 08. De-
nique valor ipſius P (ſeu ponderis columnæ mercurialis, cujus baſis ſit cir-
culus maximus globi & cujus altitudo ſit 30. poll. Angl. ratione ponderis glo-
bi ferri deſignati per unitatem) invenitur poſita gravitate ſpecifica inter mer-
curium & ferrum ut 17 ad 10 = 26, 8: Et cum per §. III. ſit proxime n =
α: (b P log {a/b}) erit n = 6004. Unde ſequitur, ſi aura pulveris pyrii inflamma-
ti elaſticitatem habeat ſuæ denſitati proportionalem, eſſe illius maximam ela-
ſticitatem minimum ſexies millies majorem elaſticitate aëris ordinarii.
(V) At vero ſi jam conſideremus partem auræ inutilem, quæ avolat per
lumen accenſorium & hiatum à globo relictum, majorem elaſticitatem inve-
niemus: Calculus qui ad hanc quæſtionem ſolvendam requiritur, cum non
parum prolixus atque intricatus ſit, non hæſitavi hypotheſes adhibere paul-
lo liberiores, quibus admodum facilitatur: quamvis ipſæ hypotheſes non
ſint omni rigore veræ, errorem tamen notabilem producere non poſſunt. Primo ponam utramque aperturam, per quam aura evolare poſſit, eſſe ve-
luti infinite parvam ratione animæ amplitudinis; hoc poſito poterit ſingulis
momentis velocitas, cum qua aura avolat, æſtimari immediate ex preſſione
ſola: hujusmodi autem hypotheſin ſine ullo ſenſibili errore fieri poſſe pro
omni fluido, tunc etiam cum foramina non ſunt admodum exigua, paſſim
ut corollarium ex theoria noſtra deduximus, & multo facilius aſſumi poſſe in
fluido valde elaſtico facile quisque videbit ex eo, quod incrementum aſcen-
ſus potentialis ratione motus interni longe minus eſt ratione aſcenſus potentialis
particulæ per foramen exilientis in fluido, quod à propria elaſticitate ex-
pellitur, quam quod gravitatis vi ejicitur: in priori enim minor eſt motus
localis internus quam in altero. Secundo auræ pulveris pyrii inflammati vim
elaſticam tantam eſſe, ut niſus atmoſphæræ contrarius attendi non mereatur: tertio velocitatem globi in tormento utut permagnam, tamen minimam cen-
ſeri poſſe ratione velocitatis, qua aura per hiatum utrumque avolat, quia
nempe inertia iſtius auræ non poteſt non admodum eſſe exigua ratione in-