Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

„Pro eodem tormento eodemque globo, ſed priori diminuto pede uno
cum ſeptem decimis partibus, ſic ut longitudo animæ reſidua eſſet præciſe
6. ped. Angl. inſervit ſequens tabula eadem lege conſtructa.

I # II # III # IV # V # VI # VII
{1/2} # 8 # 257 # 3, 95 # 4, 05 # 274 # 8, 2
2 # 20, 5 # 1665 # 9, 74 # 10, 76 # 2404 # 24, 5
4 # 28 # 3187 # 12, 5 # 15, 5 # 6604 # 40, 5
6 # 32, 5 # 4304 # 13, 9 # 18, 6 # 11810 # 54, 3
8 # 38 # 5643 # 15, 54 # 22, 46 # 22394 # 74

Multa ſunt, quæ ſucceſſum horum experimentorum ita reddunt dubium,
ut nullum ſit, quod eandem auræ elaſticitatem arguat. Maximam ego in-
æqualitatem ex eo oriri crediderim; quod minima pars pulveris inflammetur
ſtatim ab exploſionis initio, quod magna pars tum demum accendatur, cum
globus orificio tormenti jam proximus eſt, & quod maxima denique pars non
inflammata ejiciatur: facit fortaſſe hæc ſola ratio, ut vis elaſtica auræ globum
propellentis ſit centies major, quam quæ vi experimenti, nulla habita iſtius
rei ratione, prodit: id mihi valde probabile fit, ex eo quod adhibito in tor-
mento 7, 7 ped. longo pulvere ad 4 uncias globus in vacuo jactu ſuo aſcen-
dere potuerit ad altitudinem 58750 ped. cum eadem pulveris quantitate eo-
demque tormento ſed 1, 7 pede decurtato jactus reſponderit altitudini in va-
cuo 6604 pedum, quæ altitudo vix ultra nonam partem prioris excurrit: Ex
comparatione utriusque experimenti conjicio, maximam pulveris quantita-
tem in tormento longiore inflammatam fuiſſe dum globus jamjam eſſet ori-
ficio proximus neque ab ipſo ultra 1, 7 ped. amplius diſtaret.

Diminuitur quoque jactus globi à magnitudine luminis accenſorii, ut
& ab hiatu qui inter globum & internam animæ ſuperficiem relinquitur, per
quod utrumque notabilis auræ pars inutilis avolat: tanta autem inde dimi-
nutio non oritur, quantam illam nondum poſito calculo præſumſeram: ad-
jiciam tamen inſequentibus calculum, ut methodus habeatur vi pulveris
pyrii longiſſimos ſtatuendi limites, quos etiamnum certe transgrediatur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer