Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ locitati qua globus exploditur, ex data vi elaſtica auræ globum ejicientis, ita
viciſſim patet, ex obſervata illa altitudine vim auræ elaſticam deduci poſſe,
eſt enim
n = α: (b P log. {a/b}).

Exinde poterit vis elaſtica pulveris pyrii ſi non accurate definiri, ſaltem
ad terminos reduci, quos certe ſuperabit. At quæres, qui altitudo a expe-
rimento determinari poſſit; ad quod reſpondeo, poſſe eam ſat accurate col-
ligi ex tempore, quod globus verticaliter ſurſum ejectus ab exploſionis pun@
cto inſumit, dum in terram delabitur habita in calculo aëris reſiſtentiæ ratio-
ne. Transſcribam huc experimenta in comm. Acad. Petrop. tom. 2. p. p. 338 & 339 recenſita, quorum calculum inſtitui factis, ratione aëris reſiſtentiæ hy-
potheſibus, gravitates ſpecificas ferri & aëris eſſe ut 7650 ad 1 & aërem, in
quo globus aſcendit, uniformis eſſe denfitatis: gravitatum ſpecificarum ratio
paullo major aſſumta fuiſſe videtur quam debebat, ſed compenſabitur in al-
tiſſimis jactibus error à diminutione aëris denſitatum verſus ſuperiora.

„Tormenti ſitus omni accuratione ad perpendiculum erat accommo-
datus & ſingulis vicibus in hunc ſitum reponebatur atque firmabatur: ſin-
gula experimenta fuerunt repetita: Erat autem longitudo animæ 7, 7. ped. angl. diameter globi erat 0, 2375 ped. diameter animæ menſurata non fuit
neque magnitudo luminis accenſorii: qualibet vice ponderabatur quantitas
pulveris pyrii adhibiti & pendulo definiebatur tempus à puncto exploſionis
ad punctum, quo globus in terram cecidit: tabula ſequens exhibet, tum
quæ obſervata, tum quæ calculo inde eruta fuerunt.

quant. pulv. \\ pyr. numero \\ unciar. holl. \\ expreſſ. # tempus aſc. \\ & deſcens. in \\ min. ſec. ob-\\ ſerv. # altit. jactus \\ in aëre reſiſt, \\ per calculum \\ in ped. Angl. # temp. aſc. in \\ aëre reſiſt. \\ per calculum \\ in min. ſec. # temp. deſc. in \\ aëre reſiſt. \\ per calculum \\ in min. ſec. # altit. jactus in \\ vacuo per \\ calculum in \\ ped. Angl. # temp. aſcenſ. \\ & deſc. in va- \\ cuo per calc. \\ in min. ſec.
I # II # III # IV # V # VI # VII
{1/2} # 11 # 486 # 5, 42 # 5, 58 # 541 # 11, 6
2 # 34 # 4550 # 14, 37 # 19, 63 # 13694 # 58
4 # 45 # 7819 # 16, 84 # 28, 16 # 58750 # 121
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer