Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

An vero iſta vis viva aëri inhæreat proprie externo an interno, logoma@
chia eſt; ſufficit quod à ſublato æquilibrio inter utrumque aërem talis vis viva
obtineri poteſt, dum reſtitutio permittitur.

Habeatur v. gr. pes cubicus aëris naturali duplo rarioris, cui hypotheſi
quadrabunt poſitiones p = 2240 lib. a = {1/2} ped. & x = {1/2} ped. & erit vis viva, de
qua ſermo eſt, = 1120 - 1120 log. 2 = 344, id eſt, ea quæ generatur lapſu li-
bero 344 lib. ab altitudine unius pedis.

Si pes cubicus ſit aëre repletus, qui naturali ſit quadruplo rarior, erit
jam vis viva quæſita (poſito nempe p = 2240, & a = {1/4}, x = {3/4}) = 1680 -
560. log. 4 = 904, ſeu talis quæ oritur lapſu libero ponderis 904 lib. per altit. unius pedis.

Si denique habeatur pes cubicus ab aëre omnino vacuus, ponendum
eſt p = 2240; a = 0, & x = 1: atque ſic erit vis viva quæſita = 2240 X
(1 - 0 log. {1/0}) conſtat autem eſſe 0 log. {1/0} infinite parvum præ unitate; eſt igitur
numerus iſte = 2240, qui indicat poſſe hac vi viva 2240 libras ad altitudinem
unius pedis elevari.

§. 46. Pertinet ad præſens argumentum ſtupenda vis aëris admodum
condenſati, ſed præſertim auræ pulveris pyrii accenſi in uſu ſclopetorum pneu-
maticorum & tormentorum bellicorum. De his quæ ſeorſim commentatus ſum
huic ſectioni adjiciam.

194. De vi aëris condenſati & auræ pulveris pyrii ac-
cenſi ad globos projiciendos in uſu ſclopetorum
pneumaticorum & tormentorum bellicorum.

(I) Sit A G (Fig. 64.) longitudo animæ in tormento ſclopetove hori-
zontaliter poſito, voceturque = a: denotet A C longitudinem ſpatii, quod
aër condenſatus ſeu aura pulveris pyrii accenſi occupat ab initio exploſionis,
ſitque A C = b: pondus globi ejiciendi E = 1; ponimus autem, globum ca-
vitatem animæ exacte replere & liberrime in illa moveri: denſitas aëris con-
denſati in ſpatio A D ſe habeat ad denſitatem aëris naturalis ut n ad 1: Deni-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer